PL 177, col. 482

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

sunt, in ipsis excellentiora invenies, ut alibi
quaeras bonum tuum neque in illo considas ubi
bestiis comparatis, et tamen non aequaris.
TIT. VI. De triplici pace.
Una est pax quam habere debet homo ad Deum,
alia quam ad semetipsum, alia quam ad proximum
suum. Spiritus enim hominis hac lege inter Deum
et carnem constitutus erat, ut, si Deo superiori
obedientiam debitam exhiberet, nunquam ejus imperio
subjecta caro contrairet. Quandiu ergo homo
pacem ad Deum tenuit, nullam in carne sua molestiam
contradictionis invenit. Sed postquam Creatori
suo per superbiam rebellis esse coepit, statim
caro ab ejus consensu se dividens, subdita esse recusavit.
Hinc homo, variis concupiscentiarum suarum

desideriis distractus et aliena et quae inconcessa
fuerant appetens, terminos justitiae adversus proximum
suum transivit; atque illic quoque turbata
pace ex omni parte inquietus et turbulentus esse
coepit. Nunc ergo reparando proponitur conditio,
ut si pacem habere voluerit cum Deo, habere studeat
pacem cum proximo suo. Cum autem spiritus Deo
plene subjectus fuerit, tunc et illam quam in carne
sua portat contradictionem, gratia ad pacem reformabit
pacatus sit totus, ut homo, et extra se cum
proximo per charitatem fraternam, et in se per conscientiam
bonam, et supra se per gratiam divinam.
Propter hoc dum offertur hostia salutaris qua Deo
nos reconciliari oportet, prius osculo signum pacis
offerimus, ut, hac praemissa quae inter nos constat

pace, illam quae ad Deum est obtinere mereamur.
Quando autem pro fidelibus defunctis hoc sacrificium
salutare immolatur, osculum pacis ad invicem
viventes non accipiunt quoniam hi, pro quibus vivifica
immolatio fit ab hac vita subtracti, humanae
conversationis pacem vel concordiam tenere amplius
aut exhibere non possunt. Illic ergo sola illa quae
ad Deum est reconciliatio quaeritur, ubi deinceps
praesentis vitae, semel hinc educti, conditioni non
subduntur. Viventes autem per pacem proximi
merentur pacem Dei, et per pacem Dei merentur pacem
sui, non illam quae animam est ad mundum, sed
illam quae est inter animam et spiritum, per illam
quae est inter spiritum et Deum. Nam est quaedam
pax inter animam et mundum suaviter viventium et

male et est quaedam pax inter animam et spiritum
suaviter viventium et bene, et est quaedam pax
inter Deum et spiritum feliciter viventium et beate.
Similiter est bellum inter animam et mundum non
suaviter viventium et male, et est bellum inter animam
et spiritum non suaviter viventium et bene,
et est bellum inter spiritum et Deum infeliciter viventium
et male. Nam quod suaviter viventes et male
veram pacem, qua sapientia invenitur in tempore
otii boni non noverunt, beatus Job testatur de sapientia,
dicens: Non invenitur in terra suaviter viventium [(Job XXVIII)]
.
TIT. VII. De dignitate et libertate rationalis creaturae.
Sola rationalis creatura ita condita est, ut ipsa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.