PL 177, col. 483

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

bonum suum non esset, sed illi a quo facta est.
Magna ergo dignitas, ut nullum ei bonum praeter
summum sufficeret, et item magna libertas, ut ad
bonum suum cogi non possit.
TIT. VIII. De triplici exercitatione, et quibus activa et contemplativa vitae figurantur nominibus.
Vitae mutabilis conditio talis est, ut in eodem diu
stare non possit: cui adhuc ad laborem et dolorem
convertitur quod quaesitum est ad consolationem.
Fluctuat ergo in exercitationibus, et transit de alio
in aliud, ut nunquam quieta sit, donec ad veram
stabilitatem perveniat. Exercitationum autem tria
sunt genera, aliae ad profectum virtutis, aliae ad consolationem
infirmitatis, aliae ad inflammationem iniquitatis.
Primae aedificantes, secundae sustentantes,

tertiae subvertentes. Propter hoc Deus aedificantes
induxit, sustentantes concessit, subvertentes prohibuit.
Et divisit tempora, et loca distinxit, aedificantibus
et sustentantibus exercitationibus, quando et
ubi fiant, quae congrue simul fieri possunt, quia sustentantibus
occupati, aedificantes tenere non sufficimus,
et aedificantes conversi sustentantibus implicari
non debemus. Sex dies sustentantes habent;
septimum aedificantes. Sic sustentantibus omnia
loca conceduntur, pauca aedificantibus conservantur,
exceptis his qui se aedificantibus consecrarunt, et
omni loco et tempore illis inserviunt. Duo enim sunt
genera hominum secundum has duas exercitationes
licitas, aedificantes ad contemplativos, sustentantes

ad activos. Hae sunt duae vitae, et duo populi, et duo
testamenta: Lia et Rachel, Jacob, et Israel, Sion et
Jerusalem, Petrus et Joannes, Martha et Maria, sinistra
et dextra, lana et linum, hordeum et frumentum,
aqua et vinum, etc.
TIT. IX. Quod elementum duobus modis dicitur.
Elementum est prima materia corporalis complexionis.
Elementum materialis repraesentatio invisibilis
subsistentiae et principium cognitionis a corporalibus
ad incoporalia transeuntibus. Illic elementum
est principium subsistentiae ad invisibilem
actum prodeuntibus; hic elementum est principium
intelligentiae ad invisibilem veritatem ingredientibus.
TIT. X. De trinitate universitatis.
Verum universitas trinitate una subsistit. Est

unum quod nec ab alio est, nec secundum aliud, ut
creatrix natura. Est unum quod ab uno est, et secundum
unum, ut rationalis creatura a Deo, similis
Deo. Est unum quod ab uno est, et secundum duo,
hoc est ab uno per unum, ut corporea natura a
Deo creata, secundum sapientiam increatam et creatam
disposita. Primum exemplar est tantum, non
exemplum. Secundum exemplar est exemplum.
Tertium exemplum tantum, non exemplar.
TIT. XI. Quod in originali peccato vitia tria, inobedientiae duae et peccatum unum fuerunt.
In originali peccato tria vitia fuerunt, inobedientiae
duae, et peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia,
avaritia et gula; duae inobedientiae, naturae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.