PL 177, col. 484

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

et disciplinae. In superbia et avaritia inobedientia
fuit naturalis praecepti. In gula inobedientia fuit
praecepti, disciplinae et superadditi. Et omnia
haec quia uno actu completa sunt, unum peccatum
dicuntur.
TIT. XII. Quod Christus et sapientia a diversis variis quaeruntur modis.
Quidam Christum quaesierunt, et non invenerunt.
Quidam quaesierunt, et invenerunt, sed non retinuerunt,
quia non quaesiverunt ut haberent, sed ut venderent.
Quidam Christum quaesiverunt, et invenerunt,
et retinuerunt, quia non quaesiverunt ut venderent,
sed ut possiderent. Primis dixit: Quo ego vado vos
non potestis venire. Quaeretis me, et non invenietis,
sed in peccatis vestris moriemini [(Joan. VIII)]
. Secundis

dixit: Ego sum, si me quaeritis, sinite eos abire.
Et injecerunt manus et tenuerunt eum [(Joan. XVIII)]
.
Tertiis dixit: Avete. Et accesserunt et tenuerunt pedes
ejus [(Matth. XXVIII)]
. Primi quaesiverunt, et non invenerunt.
Secundi vivum invenerunt, et inventum
occiderunt. Tertii mortuum quaesiverunt, et vivum
invenerunt. Sic multi sapientiam quaerunt, et non
inveniunt, quia inutiles judicantur et abjiciuntur.
Alii sapientiam quaerunt, et inveniunt, sed non diligunt,
quia ad lucrum et laudem humanam adipiscendam
eam exponunt, et prostituunt. Isti Christum
vivum inveniunt, sed occidunt, quia ex hoc in eis sapientia
moritur quod ejus dulcedine nullo amoris
sensu perfruuntur. Hi assumuntur ut gravius judicentur
et praecipitentur. Alii mortuam quaerunt, et

vivam inveniunt, quia dum eam ad hujus vitae usum
non appetunt, verius intus ad illius dulcedinem et
suavitatem pertingunt. Hi assumuntur ut eleventur et
glorificentur
TIT. XIII. Quod Deus in Scriptura homini foris loquitur per praeceptiones, prohibitiones, promissiones et minationes.
Quandiu homo intus Deum audire loquentem potuit,
doctrina exteriori opus non habuit; sed postquam
librum vitae oculo interiori inspicere jam non valet,
Scriptura foris apponitur, ut ejus saltem inspectione
ad cognitionem veritatis renovetur. In hac autem
Scriptura et prohibitiones sunt malorum, ut ea fugiat,
et praeceptiones bonorum, ut ea expetat. Et
prohibitionibus quidem apponuntur comminationes,

quoniam solius mali odio homo cohiberi non posset;
et praeceptionibus adjunguntur promissiones, quoniam
solius boni amore non posset ad ipsum provocari.
Et sunt quatuor ista generaliter discreta in
omni Scriptura, praeceptiones et prohibitiones,
promissiones et comminationes. Quorum duo prima
ad vitae informationem pertinent, duo subsequentia
ad fidei instructionem. In illis meritum, in istis
praemium constat. Et perfectum facit fides recta, et
operatio bona. Primum autem carnalibus comminationes
carnales, et promissiones et poenae temporales
et praemia, deinde spiritualibus spirituales et aeternae.
Postremo exercitatis sufficit ad exhortationem odium
mali et amor boni. Sic gradibus suis crescit salus,
et virtus proficit. In omni autem Scriptura aut cognitio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.