PL 177, col. 485

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

veritatis quaerenda est, aut forma virtutis.
Primo studio historia et allegoria proponitur, secundo
tropologia et in ipsa tropologia duplex similiter
lectio est: Prima, quae plana narratione mores
instruit; secunda, quae exhortatione affectuosa in
animo auditorum desideria virtutis accendit.
TIT. XIV. Quod Deus cum homine sit quatuor modis.
Quatuor modis nobiscum est Deus, per praesentiam
majestatis, per participationem humanitatis,
per vinculum charitatis, per patrocinium veritatis.
In primo cognoscit mala nostra. In secundo expertus
est, in tertio compatitur, in quarto aufert et est
Emmanuel, id est nobiscum Deus. Item cum quibusdam
est Deus per favorem gratiae, qui cum Deo
non sunt per meritum vitae. Cum quibusdam est

Deus per favorem gratiae, et ipsi cum Deo sunt per
meritum vitae. Cum quibusdam Deus non est per
favorem manifestum gratiae, et ipsi cum Deo sunt per
meritum vitae. Cum quibusdam Deus non est
per favorem gratiae, et ipsi non sunt cum Deo per
meritum vitae.
TIT. XV. De progressionibus cognitionis.
Quinque sunt progressiones cognitionis : prima
est in sensu, secunda in imaginatione, tertia in ratione,
quarta in intellectu, quinta in intelligentia. Per
sensum est in istis, est secundum ista. Per imaginationem
non est in istis, sed secundum ista. Per rationem
neque in istis est neque secundum ista; sed
est in illis et de illis quae sunt secundum ista. Per
intellectum non est in illis, sed de illis. Per intelligentiam,

nec in illis, nec de illis.
TIT. XVI. Quod animus quatuor modis agenda tractat.
Quatuor modis in nostro animo agenda tractamus:
cogitando, volendo, deliberando, vovendo. Cogitatio
ad cognitionem pertinet, voluntas ad desiderium,
deliberatio ad propositum, et ad promissionem votum.
Si quod proponimus non facimus, fallaces
sumus. Si non facimus quod promittimus, fallaces
et fallentes. Ibi mendacium solum accusatur, hic
et mendacium accusatur, et promissam exigitur.
Votum autem aliud occultum ad Deum et coram Deo;
aliud manifestum ad Deum et coram homine. Occultum
votum fractum peccatum est; manifestum
votum fractum, peccatum et scandalum.
TIT. XVII. De dissimili operatione Dei.
Si in Tyro et Sidone haec facta fuissent, etc. [(Matth.
XI; Luc. X.)] Demonstrare volens Dominus quod
ab ipso sit et donum ejus, et quando veritatem
cognoscimus, et quando agnitam debita devotione
veneramur, quibusdam veritatem praedicavit, quorum
corda ad dilectionem veritatis non emollivit;
quorumdam vero corda affectu bonitatis emollivit,
sed agnitione veritatis non illuminavit. In illis aravit
et non seminavit, duritiem frangens, sed verbum
non spargens. In istis vero seminavit, sed non aravit,
verbum spargens, et duritiam non frangens, ut et
utrumque ab eo esse sciamus, et utrumque ab eo petere
discamus, cum neutrum sine altero ad salutem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.