PL 177, col. 486

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

sufficiens esse agnoscimus. Sic solvitur quod ex Evangelio
proponere solent, cur Deus in carne veniens
illis verbum praedicavit quos ipsum verbum non recepturos
esse praescivit, et quibusdam aliis praedicationis
verbum non impendit, quos credituros si docentem
audissent, agnovit. Quorumdam enim duritiam
increpans, quibus veritas praedicata fuerat, sic ait: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida, vae tibi Capharnaum!
quia si in Tyro et Sidone haec facta fuissent,
jam olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent
[(ibid.)]
.
Hoc ergo mirum videtur, quare Jesus, qui futurorum
omnium scientiam habuit, in Capharnaum praedicavit,
cum illorum duritiam tantam esse praesciret, ut veritatem
etiam oblatam non reciperent. Et quare item
in Tyro et Sidone illa operatus non est, quae operatus

est in Capharnaum et Bethsaida, cum istos
tales esse non ignoraret, qui facile veritatem reciperent,
si audire illam et agnoscere potuissent. Sicut
enim impium videtur obedientes deserere, sic
stultum videtur omnino rebelles docere. Sed illud
judicii fuit, hoc exempli. Ne enim homo solum affectum
boni sine agnitione sufficere putet, ac per
hoc affectum se habere sentiens bonitatis, verbum
veritatis non requirat, illos compunxit, non docuit,
nec salvavit. Et ne rursum solam veritatis agnitionem
sufficientem putet ad salutem, et legem audisse
non fecisse consummatam justitiam, istos docuit,
non compunxit et damnavit, ut dum alterum sine
altero vicissim habere cognoscuntur reprobi, utrumque
necessarium sibi fore intelligant electi, et qui

alterum habere se cognoscit, non de viribus suis
praesumat, sed ab illo humiliter postulet quod non
habet, a quo quibusdam alterum accepisse non profuit,
quoniam alterum districte judicandis non impendit.
Non enim accipere meretur quod non habet,
qui a se habere se putat quod habet; et propterea
vicissim e duobus alterum a Deo tribuitur, et alterum
subtrahitur, ut ubi utrumque simul est ab ipso
esse utrumque demonstretur.
TIT. XVIII. De fide, quid sit, et quae ad eam spectent.
Priusquam ea quae ad fidem pertinent discutere
incipiamus, quid sit fides ipsa inspicere debemus.
Apostolus sic definit fidem: Fides est substantia
rerum sperandarum, argumentum non apperentium
[(Hebr. XI)] .
Cum enim res quaelibet apud nos subsistant,
vel peractum quando videlicet praesentes sensu
comprehenduntur, vel per intellectum, quando
absentes vel etiam non existentes in similitudine
sua et in imaginatione capiuntur, vel per experientiam,
quando ea quae in nobis sunt sentiuntur
a nobis, ut est gaudium et tristitia, timor et
amor, quae subsistunt in nobis, et sentiuntur a nobis.
Nullo horum modorum invisibilia Dei capiuntur
in nobis, quae solum creduntur a nobis. Neque
enim per actum praesentia sunt, neque in similitudine
aliqua comprehendi possunt, neque quemadmodum
illa quae in nobis sunt, et sentiuntur a nobis.
Ergo fide sola subsistunt in nobis, et subsistentia
eorum est fides eorum qua creduntur, quia sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.