PL 177, col. 489

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Item, quia caro per negligentiam spiritus laxata,
mundo debitum non exhibet, sed ejus affluentiam
ad luxum voluptatis intorquet, et ad excitationem
virtutis ejus administrationem non obtinet, ipse
quoque mundus justa recompensatione ad miseriam
spiritus multiplicandam, eam et adversis frangit, et
prosperis dissolvit. Hujus autem discordiae, quia solus
spiritus auctor est, necesse est ut ipse prior ad
pacem redeat, et caetera post se subsequenter ad
pacem componat. Si enim ipse et Creatori debitam
subjectionem, et carni justum regimen exhibere
studuerit, perfecta et consummata justitia subsequitur,
et reformata justitia, concordia quoque et pax
perfecta reparatur. Sicut enim ex ejus injustitia
pax et concordia cunctorum solvitur, ita per ejus

justitiam universa reconciliantur. Hanc autem justitiam
spiritus habitam perdere potuit; amissam
vero per se recuperare non potest, quia ne debitum
Creatori persolvat, ignorantia fallitur, ne vero debitum
carni persolvat, concupiscentia praepeditur;
et si forte ex parte illuminatus, verum agnoscere
coeperit, et ex parte confirmatus bonum adimplere,
non potest tamen hic quod perfectum est adipisci,
sed sicut scriptum est, ut degustatam pro parte
justitiam esurire et sitire incipiat, sed non ut
adepta plenitudine, ad satietatem pertingat.
TIT. XXI. De impedimento cognitionis.
Sicut humor subtilis per exhalationes a terra sursum
rapitur, sic intellectus cordis humani per meditationes
et scrutationes subtilis effectus ad alta

levatur. Et quemadmodum humor ascendens frigore
praestringitur, et relabitur unde venerat, sic
multi ab intelligentia summorum per ignorantiam
cadunt, propterea quod in bonis quae intelligere poterant
agendis per desidiam torpescunt. Sed lapsus
nivis nec strepitum facit, nec laedit; lapsus grandinis
et strepitum facit, et pondere laedit: quia
multi torpent a bono, et nocent in malo; alii torpentes
sunt, non nocentes.
TIT. XXII. De tribus motibus in homine.
Tres sunt motus in homine. Motus mentis, motus
corporis, motus sensualitatis. Motus mentis in voluntate
est, motus corporis in opere, motus sensualitatis
medius in delectatione. In motu mentis solo

liberum arbitrium est. In motu corporis et sensualitatis,
quae sequuntur liberum arbitrium. Sic enim
prima fuit dispositio naturae; nam motus mentis
voluntarius est appetitus. In voluntario liberum; in
appetitu arbitrium. Mens igitur per se movetur, et
est primus voluntatis motus. Motum voluntatis sequitur
motus corporis. Mens itaque sicut dixi per se
moveri habet, sed secundum voluntatem Creatoris
sui, quae forma illi est et exemplar et proposita regula
quam sequatur. Et propter hoc, si secundum
Deum movetur, hoc est justitia; si praeter Deum
movetur vel contra Deum, hoc est injustitia. Ergo
motus mentis justitia semper est, vel injustitia;
motus autem corporis semper est obedientia. Quod
enim mens movetur, libertate movetur, quia voluntarie

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.