PL 177, col. 490

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

movetur, et per se movetur, et ei est quod movetur
vel ad meritum, si bene; vel si male, ad culpam.
Quod autem corpus movetur, necessitate movetur,
quia ab alio movetur, hoc est a mente; nec
ipsius est quod movetur, sed illius a quo movetur,
sive ad meritum, si bene, sive ad culpam, si male.
Ita motus mentis dominatur motui corporis legi naturae
subjecto, et quando abutitur illo, vitium est
imperantis, debitum obedientis. Nec culpatur qui
ducitur, quia necessitate ducitur, sed culpatur qui
ducit, quia in subjectum libertate abutitur. Porro
voluntas, si justitiam tenuisset, haberet non solum
motum corporis obedientem, sed et motum sensualitatis
consentientem. Nunc vero quoniam rectitudinem
suam ipsa non tenuit, habet quidem adhuc

ex indulgentia Creatoris motum corporis obedientem,
ex vindicta autem motum sensualitatis contradicentem.
Cujus violentiam aliquando infirmata sequitur,
aliquando autem corroborata coercet et
moderatur. Si autem motus sensualitatis dominatur
motui mentis, dominatur etiam motui corporis, qui
subjectus est illi, et tunc peccatum regnare incipit
in nostro mortali corpore. Si autem non dominatur,
utitur mens servitio corporis sui, et exhibet
membra sua arma justitiae. Et sunt simul motus
mentis et motus corporis, seorsum autem motus
sensualitatis; et perficitur justitia, et iniquitas cohibetur.
TIT. XXIII. De instrumentis cognitionis.
In vocibus duo sunt, melodia, et significatio. Et
in rebus duo, forma et essentia. In mentibus similiter
duo, affectus et cognitio. In corpore autem
humano duo sunt instrumenta, aures et oculi. Per
aures ingrediuntur voces, ut per melodiam generent
affectum, et per significationem cognitionem. Res
vero per oculos ingrediuntur, ut per formam similiter
in mente generent affectum, et per essentiam
cognitionem.
TIT. XXIV. De sensu homionis, carnali et spirituali.
Duo sensus in homine sunt, unus carnalis et alter
spiritualis; et uterque bonum suum habet, in
quo exsultat et gaudet. Gaudet carnalis sensus atque
tripudiat in aeris serenitate et solari claritate, in

ciborum et potuum dulcedine, in locorum amoenitate,
et fluviorum jucunditate. Et hic sensus bestialis
est; namque bestiis et volucribus convenit.
Spiritalis vero exsultat lumine divino superinfuso,
quod contemplativis convenit, gaudet etiam in virtutum
exercitatione, in colenda justitia, et cum exterior
sensus, id est carnalis, suo bono utitur, tunc
mentis interior sensus quasi obdormit. Unde contingit
eum qui bonorum hujusmodi jucunditate capitur,
ne interioris quidem sensus bona sua agnoscere.
Nam spernit exteriora, qui dulcedine bonorum
interioris sensus rapitur. Inde est quod viri religiosissimi,
stulti mundo esse videntur.
TIT. XXV. De divinis luminibus.
Bona Dei lumina sunt, et ipse auctor donorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.