PL 177, col. 491

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Pater est luminum, Apud quem non est transmutatio
nec vicissitudinis obumbratio [(Jac. I)]
, quia nec
illuminans transmutatur, neque non illuminans obscuratur.
Generans enim non degenerat et non generans
non caligat, quia nec inferior est exiens,
nec obscurior latens. Lumina ejus quando ad nos
veniunt ab ipso non recedunt; et quando a nobis
redeunt apud ipsum clarescunt. Quando ad nos descendunt,
in nobis non deficiunt; et quando a nobis
recedunt, minorationem pro nobis non accipiunt.
Itaque non transmutantur in nos quando participanda
venient ad nos; nec obumbrantur in se
quando ab illuminatis et obumbrandis redeunt et
remanent in se.
TIT. XXVI. De conceptu et partu Sapientiae.
Nondum erant abyssi, et ego parturiebar [(Prov.
VIII)]
. Conceperat Deus sapientiam in praescientia futuri,
parturiebat in voluntate creandi, peperit in
procreatione effecti.
TIT. XXVII. De triplici genere aspirationum.
Triplex est origo aspirationum, a Deo, a diabolo,
a natura. Quae a natura sunt, praecedentem habent
causam necessitatis. Quae a Deo sunt aut diabolo,
subito eveniunt et improvisa; a Deo bona, a diabolo
mala. Aliquando veniunt quae bona videntur et
non sunt, et haec similiter a diabolo sunt, quorum
origo exitu probatur. Hoc est: Probate spiritus si
ex Deo sunt [(I Joan. IV)]
.
TIT. XXVIII. De quinque jugis.
Quinque sunt juga: Jugum iniquitatis, jugum

mortalitatis, jugum legis, jugum propriae voluntatis,
jugum charitatis.
TIT. XXIX. Quod Deo nihil inordinatum esse potest.
In Babylone non requirit unus alterum; sed respondent
ululae sibi in delubris ejus [(Isa. XIII)]
. Parum est ut in coelo ordinata sint omnia, sed hoc
mirum est quod etiam confusionem mundanam inordinatam
non relinquit Sapientia divina. Respondent
enim ibi etiam opera tenebrarum, et non est quod
requirat alterum, quia justa ordinatio nihil relinquit
inordinatum, et unicuique quod suum est tribuit, et
quod sibi confusum est, illi sine ordine et dispositione
esse non potest. Sed et illa confusio interna
cordium malorum non effugit dispositionem illius,

ubi lucifugae cogitationes et desideria tenebrosa in
occulto fluitantia respondent sibi, quia justum judicium
sicut per sapientiam cuncta intelligit, ita per
aequitatem nihil sine retributione relinquit.
TIT. XXX. Quod Deus non transmutatur.
Non transmutatur Deus ex eo quod ipse est, non
patitur vicissitudinem quod in ipso est. Nam quod
ipse est, immutabile est; quod in ipso est, aeternum
est. Non transmutatur ut alius sit, non patitur vicissitudinem
ut aliter sit.
TIT. XXXI. De mysterio in forma coeli et terrae.
Qualis terra tales et terreni, et quale coelum tales
coelestes [(I Cor. XV)]
. Sursum cuncta aequalia sunt.
Deorsum sunt montes et valles, et alta profunda,
humilia et excelsa, et dissimiliter habentia cuncta.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.