PL 177, col. 494

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

accendit. Et saepe non discernitur operatio ejus in
utroque, et dicuntur pigri, stabiles; potentes animo
et comprehensione efficaces, leves; compuncti, tristes;
lascivi, spiritu hilares. Et fit sine spiritu judicium
spiritus; et errant homines in judicio dum
quisque solum hoc bonum putat quod amat. Similem
vero demonstrationem habent meditatio et compunctio,
et similem pariter speculatio et exsultatio,
quoniam ab animi qualitate motus corporis formatur;
et constat in alio quidem gravitas sine pondere,
in alio levitas sine instabilitate. Meditatio et
compunctio ad Joannem pertinent, speculatio et
exsultatio ad Christum. Alter dicit: Planximus vobis,
et non plorastis [(Luc. VII)]
. Alter dicit: Saltavimus
vobis, et non restitistis. Venit Joannes non manducans

et non bibens, et dixistis: Daemonium habet.
Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixistis:
Ecce homo vorax et potator vini, et peccatorum amicus [(Luc. VII; Matth. XI)]
.
Sic perversis perversa sunt
omnia.
TIT. XLI. Quod prius pusillanime fovendi sunt per consolationem ut surgant; postea terrore confirmandi per increpationem ne recidant.
Scriba doctus in regno coelorum, qui profert de
thesauro suo nova et vetera [(Matth. XIII)]
. Nova sunt
consolationes, vetere increpationes. Vetus enim lex
poenam proposuit qua terreret; nova misericordiam
qua foveret. Quare ergo prius nova, post vetera?
Quia pietas loquitur: ideo prius palpat, postea percutit.
Pusillanimes enim prius consolatione fovendi

sunt, ut surgant. Postea terrore confirmandi ne recidant.
Contumaces et duri prius increpandi sunt,
ut timeant; postea fovendi consolatione, ne desperent.
Cum ergo pietas loquitur, nova et vetera;
cum severitas loquitur, vetera et nova. Vel ideo
sequuntur vetera, non praecedunt, quia ex adjecto et
superabundanti esse debet quod durum est; et poenam
habet charitas major.
TIT. XLII. Quod pro temporalium abundantia non debet fraternitatis frangi concordia.
Prohibet Joseph fratribus suis oneratis asinis ne
contendant in via [(Gen. XLV)] , quia Christus in hujus
vitae itinere si quando nobis abundantiam tribuit,
pacem tamen et concordiam ad invicem pro eadem
frangere et violare non concedit.
TIT. XLIII. Quod virtus et veritas simul esse volunt.

Est in sapientia spiritus intelligentiae, certus, suavis,
amans bonum, acutus, qui nihil vetat benefacere [(Sap. VII)]
, etc. Virtus et veritas cum de eodem sunt,
non se impediunt. Unde cum dictum esset de spiritu
sapientiae quoniam acutus est [(Sap. VII)] , subjunctum
est statim quoniam nihil vetat benefacere [(ibid.)]
.
In philosophis gentilium acumen spiritus
erat, sed idipsum benefacere vetabat quia illorum
intentio quo magis per acumen movebatur extranea
cognoscere, eo magis per occupationem impediebatur
propria considerare. Vera autem sapientia semper
virtutem habet comitem, quia hoc magis appetit
scire quod magis expedit esse. Unde adhuc de ipso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.