PL 177, col. 495

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

dicitur: Certus, suavis amans bonum [(Sap. VII)]
. Certus
scilicet experientia; suavis, gustu; amans bonum
quia non potest odire in opere quod vere diligit in
cognitione.
TIT. XLIV. De duplici amore et superaedificatione.
Si quis autem superaedificat super fundamentum
hoc aurum [(I Cor. III)]
, etc. Tria sunt genera hominum.
Sunt qui amant solum Deum, hi aedificant
super fundamentum aurum, argentum et lapides
pretiosos. In amore virtutis aurum; in cognitione
veritatis, argentum; in consummatione boni operis,
lapides pretiosos. Sunt alii qui amant aliud praeter
Deum, tamen nihil contra Deum, neque aliquid
plusquam Deum. In his fundamentum quidem manet,
quia amor Dei non destruitur; sed tamen ex

affectu eorum quae pariter amantur, quia quaedam
corruptio contrahitur, ligna et fenum et stipula superaedificantur.
In ligno peccatum illiciti operis; in
feno, sine opere peccatum pravae delectationis; in
stipula, illicitae culpa cogitationis. Sunt alii qui
amant quaedam contra Deum, et in his fundamentum
omnino destruitur, quia amor Dei esse non potest,
ubi non est vel solus vel summus. Igitur ad
primos pertinet laudari et salvari, ad secundos corripi
et liberari, ad tertios argui et damnari.
TIT. XLV. De carne jumento et spiritu sessore.
Caro jumentum est, sessor spiritus, qui illius calcaria
adhibet, quando pigram excitat frenum quando
impetuosam moderatur et cohibet.
TIT. XLVI. De occultis et manifestis hominis et homini.
Quaedam sunt manifesta hominis et manifesta
homini. Quaedam sunt occulta hominis et manifesta
homini. Quaedam sunt occulta hominis et occulta
homini. Debet igitur homo primum erudiri in iis
quae manifesta sunt, et exerceri ut ad cognitionem
occultorum perveniat. Vere enim mala cognoscere,
hoc est improbare et scire quod mala sunt, nec dicere
malum bonum aut bonum malum existimare,
et discernere inter tenebras et lucem, et noctem et
diem, et noctem et noctem, et inter diem et diem,
et judicare omnem diem.
TIT. XLVII. De vita et morte, gaudio et dolore duplicibus.
Duo sunt, vita et mors; et post haec sequuntur

duo, gaudium et dolor. De vita, gaudium; de morte,
dolor. Et est bona vita et mala vita, et gaudium
bonum et gaudium malum; et est bona mors et
mala mors et bonus dolor et malus dolor. Corpus ex
anima vivit, anima ex Deo. Primum utrumque benedixit;
postea anima mortua est iniquitate, deinde
corpus percussum mortalitate, dissolutum in morte.
Postea anima vivificata justificatione, deinde corpus
resurrectione. Nunc ergo vetus homo, id est caro
in cruce est; novus autem, id est anima in resurrectione.
In resurrectione ergo nostra gaudium nostrum,
in cruce nostra obedientia nostra; hic patientia,
ibi laetitia. Qui carne crucifixus non est,
anima non resurrexit; et ibi sentit ubi vivit, et ubi
sentit ibi sapit.
TIT. XLVIII. De duabus civitatibus et duobus populis et regibus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.