PL 178, col. 1603

Sic et non (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

verum tacere, falsum autem dicere non
invenitur concessum sanctis. Isidorus [Sentent.
II, cap. XXX, n. 6]: Nonnunquam est pejus mendacium
meditari quam loqui. Nam interdum quisque
incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium;
meditari autem non potest nisi per studium. Item:
Quia scriptum est: Os quod mentitur,
occidit animam [(Sap. I, 11)]
: et: Perdet omnes qui
loquuntur mendacium [(Psal. V, 7)]
. Hoc quoque mendacii
genus perfecti viri summopere fugiunt, ut
nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur,
nec suae animae noceant, dum praestare salutem
alienae carni nituntur, quanquam hoc ipsum peccati
genus facillime credimus relaxari. Augustinus
Quaest. in Genesim, cap. CXLV [(Maur. III, 413)]
:

Quod ait fratribus Joseph [(Gen. XLIV, 15)] : Nesciebatis
quia non est augurio homo qualis ego; quid
sibi velit, quaeri solet. An quia non serio sed joco
dictum est, ut exitus docuit, non est habendum
mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio
aguntur, non joco; cum autem quae non sunt tanquam
joco dicuntur, non deputantur mendacia. Hilarius in psalmum XIV:
Est enim necessarium
plerumque mendacium; et nonnunquam falsitas
utilis est, cum aut percussori de latente mentimur,
aut testimonium pro periclitante frustramus,
aut fallimus difficultate curationis aegrotum. Oportet
enim, secundum Apostoli doctrinam, sermonem nostrum
sale esse conditum.
CLV. Quod liceat homini inferre sibi manus aliquibus de causis, et contra.

Hieronymus in Jonam prophetam (I, 12): Tollite
me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis.
Non enim est nostrum mortem arripere, sed
illatam libenter accipere. Unde et in persecutionibus
non licet propria manu perire, absque ubi
castitas periclitatur. Ecclesiastica historia lib. VI,
cap. XXXI: Sed et admirandam virginem longaevae
aetatis, Apolloniam nomine, cum corripuissent, dentes
ei primo effoderunt; congestis deinde lignis
exstruxerunt rogum, comminantes se vivam eam
incensuros, nisi cum ipsis impia verba proferret.
At illa, ut rogum vidit succensum, repente se e manibus

eripuit impiorum atque in ignem sponte prosilivit,
ita ut perterrerentur ipsi crudelitatis auctores,
quia promptior inventa est ad mortem femina
quam persecutor ad poenam. Augustinus De civitate
Dei, lib. I [(Maur. VII, 20)]
: Restat de homine intelligamus
quod dictum est: Non occides, neque
alterum, ergo neque te. Neque enim qui se occidit,
aliud quam hominem occidit. Item: Non occides,
his exceptis quos Deus jubet occidi, sive data
lege pro tempore ad personam expressa jussione.
Non autem ipse occidit qui ministerium debet jubenti,
sicut adminiculum gladius utendi. Item:
Quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.