PL 178, col. 364

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

tria simul unam personam non dicimus sicut unam
essentiam et unum Deum, sed dicimus tres personas;
tres autem essentias et tres deos non dicimus,
nisi quando volumus vel unum vocabulum servire
huic significationis qua intelligitur Trinitas, ne omnino
taceremus interroganti: Quid tres? » Item:
« Ita dicat unam essentiam, ut non existimet aliud
alio majus vel melius vel aliqua ex parte diversum,
non tamen ut Pater ipse sit Filius et Spiritus sanctus. »
Item: « Nulla est distantia dissimilitudinis, ut
intelligatur aliud alio majus vel paulo minus, nec
talis distinctio, in qua sit aliquid impar. » Item. « Ideo
dicimus tres personas vel tres substantias, non ut
intelligatur aliqua diversitas essentiae, sed ut vel
uno vocabulo responderi possit, cum quaeritur:

quid tres, vel quid tria? tantamque esse essentiae
aequalitatem in ea trinitate, ut non solum Pater non
sit major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul
major quam singulus Pater. » Item: « Unus Deus, una
fides, unum baptisma. Fides quamvis sit una, in
aliis non tamen ipsa sed similis; non est una omnino,
sed genere; propter similitudinem tamen et
nullam diversitatem magis dicitur una quam plures;
nam et duos homines simillimos unam faciem
habere dicimus. » Item: « Verbum ideo Filius Patri
per omnia similis est et aequalis. » Item: « Quia Spiritus
sanctus communis est ambobus, hic dicitur
ipse proprie quod ambo communiter, id est Spiritus
sanctus. » Augustinus ad Pascentium comitem
Arianum: « Cum pro diversis sibi cohaerentibus

dicatur unus Spiritus et unum corpus, cum pro
anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus
homo, cur non maxime de Patre et Filio dicatur
unus Deus, cum sibi inseparabiliter cohaereant?
Item: « His appellationibus significatur, quod ad se
invicem referantur. » Item Augustinus in homelia:
« Non turbetur cor vestrum [(Joan. XIV, 1)]
, his qui
noverant Filium dictum est de Patre, et vidistis eum.
Dictum est enim propter omnimodam similitudinem,
quae illi cum Patre est, ut dicerentur nosse Patrem,
quia noverant Filium similem. Ad hoc valet quod
Philippo dictum est: Qui videt me, videt et Patrem [(ibid. 9)]
,
non quod ipse sit Pater et Filius,
sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui

unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de
duobus simillimis dicere his qui unum eorum viderunt:
Vidistis istum, ergo et illum vidistis. Sic ergo
dictum est: Qui videt me, videt et Patrem, non quod
ipse sit Pater et Filius, sed ad similitudinem in
nullo prorsus discrepet a Patre Filius. » Boetius in
libro De Trinitate: « Hujus unitatis causa est indifferentia. »
Augustinus De Trinitate sic dictum
est: « Deus est charitas, ut incertum sit et ideo
quaerendum, utrum Deus Pater sit charitas, vel Deus
Filius, vel Deus Spiritus sanctus, vel Deus tota Trinitas. »
Augustinus igitur, ut non solum quod beatus
Ambrosius verum et quod sanctus Hieronymus
dicam: « Non solum divinitatem Patris, sed nec
Filii nec Spiritus sancti naturam possunt oculi carnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.