PL 178, col. 365
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
aspicere. » Idem in doctrina Christiana: « Res
quibus fruimur, Pater et Filius et Spiritus sanctus,
et haec Trinitas una quodammodo res est. « Item:
« In omnibus rebus illae solae sunt quibus fruendum
est, quas aeternas atque incommutabiles diximus. »
Idem de agone Christiano: « Credamus in Patrem
et Filium et Spiritum sanctum, haec aeterna sunt
atque incommutabilia. » Unde Joannes: Tres sunt
in coelo, qui testimonium perhibent, Pater et Filius
et Spiritus sanctus [(I Joan. V, 7)]
. Sciendum est
vero, quod in substantia sanctae Trinitatis quaelibet
nomina non aliud et aliud significant, sive quantum
ad partes sive quantum ad qualitates, sed ipsam solam
non in partes divisam nec per qualitates mutatam
significant substantiam. Non igitur per personam
aliud aliquid significamus quam per substantiam,
licet ex quadam loquendi consuetudine triplicare
soleamus personam, non substantiam, sicut
Graeci triplicare solent substantiam. Neque vero dicendum
est quod in fide Trinitatis errent triplicando
substantiam, quia licet aliter dicant quam
nos, id tamen credunt quod nos, quia, sicut diximus,
sive persona sive substantia sive essentia in
Deo prorsus idem significant. In locutione enim
tantum diversitas est, in fide unitas; alioquin jam
non esset apud Graecos Ecclesia. Si autem ipsi sic
loquendo unum dicunt, quare nos idem dicendo
mentiamur non video. De diversitate divinae substantiae
sive per qualitates sive per partes beatus
Ambrosius De fide et beatus Augustinus De Trinitate
sic loquuntur. Ambr.: « Deus nomen est substantiae
simplicis, non conjunctae vel compositae,
cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in
natura habeat sua. » Aug.: « Quidquid secundum
qualitates dici Pater videtur, secundum substantiam
et essentiam est intelligendum. Item: Nomina
quatuor sunt, res autem una est. » Quando ergo
haec nomina variamus sive singulariter sive pluraliter
proferendo, non, quia aliud unum quam alterum
significet, hoc facimus, sed pro sola loquentium
voluntate, quibus talis loquendi usus complacuit.
Si enim diversae partes ibi essent, ut altera persona,
altera substantia diceretur, fortassis ratio aliqua
earum. cur unum singulariter alterum pluraliter
proferremus, ut hominis, quia alia pars est corpus,
alia anima, unam animam dicimus, sed plura, corpora
propter corporis partes diversas; sed neque alia qualitas
per personam, alia per substantiam vel essentiam
significaretur, quia, sicut jam diximus, in Deo nulla
prorsus qualitas est. Ex hac igitur sanctarum Scripturarum
numerositate diligens lector intelligit
sanctos qui eas conscripserunt nequaquam in Deo
tantam singularitatem, intellexisse, ut una sola res,
una singularis substantia tribus illis nominibus
appellaretur, ne hoc de Deo sentientes in illam Sabellianam
haeresim laberentur. Multa enim inconvenientia
ex hac Sabelliana singularitate videtur
consequi. Neque vero ea quae dixi ideo dixi, ut aliquem
doceam, sed potius, si sacras Scripturas non
recte intelligo, discam, quia in omnibus paratior