PL 178, col. 366

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

sum discere quam docere, et malo audire magistrum,
quam audiri magister cum hoc Augustino
ad beatum Hieronymum loquente dicens:
« Quamvis pulchrius sit senem docere quam discere,
mihi tamen nulla aetas sera est ad discendum.
Quod autem dicis me unam singularem sanctae
Trinitatis substantiam cognovisse, verum utique
est, sed non illam Sabellianam singularitatem,
in qua una sola res, non plures illis tribus
nominibus appellatur, sed in qua substantia trina
et triplex tantam habet unitatem, ut nulla tria usquam
tantam habeant; nulla enim tria tam singularia
tamque aequalia sunt, sicut scriptum est: In
hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus
aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi

sunt et coaequales. Sed licet lex dicat, quod in ore
duorum vel trium testium stet omne verbum [(Deut.
XIX, 15)]
, nos tamen quarto jam tribus apposito,
quintum et sextum apponamus, quorum testimoniis
unitate similitudinis et aequalitatis roborata,
ne videamur nisi testium numero et occasione virorum
illustrium subtergere rationem et non audere
manum conserere pro improbatione singularis
unitatis, eamdem compr . . . emus. Dic ergo,
beate Athanasi, divinae contra Arianos defensor
substantiae, dic, quid de ipsa substantia sentias,
et, sicut Arianos qui eam per gradus variabant,
vicisti, ita et Sabellianos, qui personas confundunt,
convincas, dic: « Neque confundentes personas,
neque per substantiam separantes. » Personas confundit

qui Patrem Filium, et Filium Patrem dicit,
quod necesse est eum dicere qui illa tria nomina
unam solam rem singularem significare voluerit.
Omnia enim unius et singularis rei nomina de se
invicem praedicantur. Ita igitur Pater incarnatus
et passus est, quia ipse est Filius qui hoc totum
passus est; quod quantum sanae fidei repugnat attende.
Sequitur: Neque substantiam separantes.
Diligenter intendendum est, utrum substantiam
sanctae Trinitatis omnimodis an certo modo separari
prohibeat. Quomodo enim, si sic est una, ut etiam
plures sint, sicut Graeca clamat Ecclesia, non separatur?
Omnia enim plura pluralitatis lege separantur,
quia scriptum est quod omnis differentia in
discrepantium pluralitate consistit. Quae ergo differentia

in hac pluralitate personarum secundum nos,
substantiarum vero secundum Graecos sit, perquiramus.
Nihil enim aliud est substantia Patris quam
Pater et substantia Filii quam Filius, sicut urbs
Romae Roma est, et creatura aquae aqua est. Quia
ergo Pater genuit Filium, substantia Patris genuit
substantiam Filii. Quia igitur altera est substantia
generantis, altera generata, alia est una ab alia;
semper enim generans et generatum plura sunt,
non res una, secundum illam beati Augustini praefatam
sententiam, qua ait quod nulla omnino res
est, quae se ipsam gignat, quae enim generat est
ingenita; genita vero est unigenita. Sed ingenitum
et unigenitum sunt plura, sicut Augustinus de
Trinitate ait: Filius quidem ipsam substantiam debet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.