PL 178, col. 368

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

Negavit enim se non prophetam esse omnino, sed
simplicem prophetam, quia plus quam propheta fuit
ubi quae praedixerat ostendit. Ita igitur et hic dicendum
est eum non omnino tres aeternos negasse,
sed eo tantummodo quo Arius affirmabat, qui
mensuram aeternitatis in personis variabat. Aeterni
enim erant pluraliter, sicut plures res aeternae, et
aeterni non erant, ut aeternitas in eis varia videretur.
Dicat melius qui potest. Ego melius non valeo.
Sed neque quod dico importune defendo. Dic et tu,
sancte Isidore, Ecclesiarum totius Hispaniae magister,
quid de substantia sanctae Trinitatis sentiendum
decreveris. « Trinitas appellata, quod fiat
totum unum ex quibusdam tribus. » Item: « Pater et
Filius et Spiritus sanctus Trinitas et unitas; unitas

propter majestatis communionem, Trinitas propter
personarum proprietatem, pariter simplex pariterque
incommutabile bonum et coaeternum. Pater
solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus,
Filius solus de Patre est natus, divinitas
non triplicatur quia, si triplicatur, deorum inducimus
pluralitatem. Nomen autem deorum in angelis
et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur,
quod non sint merito aequales. De Patre et Filio
et Spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem
non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur.
Fides apud Graecos hoc modo est: Una usia,
ac si dicat una natura aut una essentia, tres hypostases,
quod resonat in Latinum vel tres personas

vel tres essentias. » Audisti Trinitatem unam
esse propter majestatis communionem, non propter
majestatis singularitatem; quod enim singulare, nullo
modo commune est, et quod commune est, singulare
esse non potest. Majestas igitur Trinitatis,
quia communis est, quomodo singularis esse
potest?
Audisti etiam quia nomen ideo de Trinitate singulariter
dicitur propter aequalem divinitatem, ne,
si pluraliter dicerentur, inaequalitas divinitatis intelligeretur.
Sed divinitas Trinitatis extra se aequalem
non invenit. In ipsa igitur Trinitate divinitas aequalis
divinitatem invenit aequalem; plura vero aequalia res
singula et unica quomodo esse possit, non video. Ut
igitur fidei Christianae navis inter utrumque scopulum

currens illaesa pertranseat, summopere
cavendum ne ad Sabellianae singularitatis lapidem,
in qua Patrem incarnatum et passum fateri necesse
est, offendat, neque Arianae pluralitatis periculum,
per prius et posterius, per majus et minus substantiam
variando, incurrat, atque deorum pluralitatem
enormitate varietatis inducat. Soli enim
Trinitati ideo Dei singularis numerus relictus est,
ut in ea et intra eam omnimodam aequalitatem
significet. Hominibus vero ideo pluraliter datur,
ut non idem meritum nec ejusdem dignitatis esse
monstretur, ut: Ego dixi: Dii estis [(Psal. LXXXI,
6)]
, et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus
est [(Deut. VI, 4)]
. Itaque cum de divinae substantiae
unitate discrepare videamur, tu quidem de ingenioli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.