PL 178, col. 369

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

tui tenui conatu praesumendo solitudinem ei
singularitatis adscribens, ergo autem divinarum
Scripturarum sententiis armatus similitudinis et
aequalitatis unitatem defendens.
In hoc tamen convenire nos convenit ut Deum
qui unus trinus est, quoquo modo illud intelligendum
sit, unanimiter deprecemur, quatenus in nobis
ignorantiae tenebras illuminet, seu infidelitatis maculam
lavet nostrisque mentibus cognitionem suae
veritatis infundat, et nos sopito contentionis desiderio
idipsum invicem sentire concedat Jesus Christus
Dominus noster. Amen.
Sed quia ad fabulas nostrae detractionis, quas ipse
impudenter finxisti, quasi ad epularum delicias tanquam
potens crapulatus a vino diutius resedisti, in

merdae nostrae detractionis immunditia suino more
saturatus es, nos quoque versa vice, non odii dente
mordendo nec ultionis baculo feriendo, sed litterarum
tuarum latratibus arridentes de vitae tuae
inaudita novitate disputemus, et ad quantam ignominiam
merito tuae immunditiae dilapsus sis, demonstremus.
Neque vero opus est ut ad tuam contumeliam
more tuo aliquid confingamus, sed tamen
quod a Dan usque Bersabee notum est replicemus.
Miseria siquidem tua jam manifesta est, et
quamvis eam lingua taceat, tamen eam res ipsa clamat.
Vidi siquidem Parisius quod quidam clericus
nomine Fulbertus te ut hospitem in domo sua recepit,
te in mensa sua ut amicum familiarem et
domesticum honorifice pavit, neptim etiam suam

puellam prudentissimam et indolis egregiae ad docendum
commisit. Tu vero viri illius nobilis et clerici.
Parisiensis etiam Ecclesiae canonici, hospitis
insuper tui ac domini, et gratis et honorifice te procurantis
non immemor, sed contemptor, commissae
tibi virgini non parcens, quam conservare ut commissam,
docere ut discipulam debueras, effreno
luxuriae spiritu agitatus non argumentari, sed eam
fornicari docuisti, in uno facto multorum criminum,
proditionis scilicet et fornicationis reus, et virginei
pudoris violator spurcissimus. Sed Deus ultionum,
Dominus Deus ultionum, libere egit, qui ea qua tantum
parte peccaveras te privavit. Ea enim de parte dives in
inferno sepultus qua plus peccaverat plus ardebat,
cum linguam suam gutta aquae refrigerari poscebat.
Dolore igitur tam pudentis vulneris anxiatus metuque
mortis imminentis pro vitae prioris foeditate
compulsus habitum mutasti, et quasi monachus effectus
es. Sed audi beatum Gregorium de his qui
timore ad religionem confugiunt loquentem: « Qui
timore bona agit, a malo penitus non recessit, quia
eo ipso peccat, quod peccare vellet, si peccare impune
potuisset. » Audi etiam beatum Augustinum:
« Inaniter se putat victorem esse peccati qui timore
mortis non peccat, quia etsi exterius non agitur
negotium cupiditatis, intus tamen ipsa est
hostis; et quomodo coram Deo innocens apparebit
qui faceret quod vetatur, si subtrahas quod timetur;
et ideo jam ipsa voluntate reus est qui faceret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.