PL 178, col. 370
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
quod non licet, sed ideo non facit, quia impune
non potest; quantum enim in ipso est, mallet non
esse justitiam. Quod si mallet non esse justitiam,
faceret, si posset, ut non esset justitia. Quomodo
ergo justus est talis justitiae inimicus? Amicus autem
justitiae esset, si amore justitiae non peccaret.
Qui gehennam metuit non metuit peccare, sed ardere.
Ille autem peccare metuit qui peccatum sicut
gehennam odit. » Audi eumdem: « Non frustra
apud peccatores instituta sunt potestas regis jus
gladii, ungulae carnificis, arma militis. Haec etenim
timentur, et quietius inter malos vivunt boni; quanquam
boni dicendi non sint qui talia metuendo non
peccant, quia non est bonus quisquam timore poenae,
sed amore justitiae. Sed esto. Valeat timore
conversio, sed tamen si bona sequatur conversatio. »
Videamus autem ex quo conversus es, quomodo
conversatus es. In monasterio siquidem beati
Dionysii, ubi non tam ex regulae severitate, quam
ex sapientissimi abbatis misericordia, dispensatione
pro facultate singulorum omnia temperantur, morari
non sustinens, Ecclesiam a fratribus sub nomine
obedientiae, ubi voluntati voluptatique tuae deservires,
accepisti, quam cum tuis superfluitatibus
tuisque desideriis sufficere non posse conspiceres,
aliam ad omnem voluntatem tuam idoneam eligens
a domino abbate ex generali fratrum consensu
accepisti, ubi, ut caetera taceamus, undique congregata
barbarorum multitudine, veritatem artis
partim ex ignorantia partim ex superbia in nugas
commutans, non docenda docere non desinis,
cum et docenda docere non debueras,
atque collecto falsitatis quam doces pretio, scorto
tuo in stupri praemium nequaquam transmittis,
sed ipse deportas et quid, dum poteras, in
pretium exspectatae voluptatis dabas, modo das in
praemium, plus utique remunerando stuprum praeteritum
peccans, quam emendo futurum, et qua
prius cum voluptate abutebaris, adhuc ex voluntate
abuteris: sed Dei gratia ex necessitate non praevales.
Audi ergo beati Augustini sententiam: « Voluisti
aliquid, sed non potuisti, sic annotat Deus,
quasi feceris quod voluisti. » Teste Deo et electis
angelis loquor, quia commonachos tuos perhibentes
audivi, quia, cum sero ad monasterium redis,
undecunque congregatam pecuniam de pretio
falsitatis quam doces, calcato pudore ad meretricem
transvolans deportas, stuprumque praeteritum
impudenter remuneras. Quia igitur, suscepto habitu,
doctoris officium mendacia docendo usurpasti, utique
monachus esse cessasti, quia beatus Hieronymus
monachum, monachus ipse, diffiniens: « Monachus,
inquit, non doctoris, sed plangentis habet
officium, qui scilicet mundum lugeat et Domini
pavidus praestolet adventum. » Sed neque clericum
te esse habitus clerici convincit abjectio, sed
multo minus laicus es, quod coronae tuae satis probat
ostensio. Si igitur neque clericus neque laicus