PL 178, col. 371

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

neque monachus es, quo nomine te censeam, reperire
non valeo. Sed forte Petrum te appellari
posse ex consuetudine mentieris. Certus sum autem,
quod masculini generis nomen, si a suo genere deciderit,
rem solitam significare recusabit. Solent
enim nomina propria significationem amittere, cum
eorum significata contigerit a sua perfectione recedere.
Neque enim ablato tecto vel pariete domus,
sed imperfecta domus vocabitur. Sublata igitur
parte, quae hominem facit, non Petrus, sed imperfectus
PETRO, Deo gratias, cucullato, frater FULCO, vitae
consolationem praesentis et futurae.
Saecularis vitae pericula qui sine periculo se putat
evadere, non minus mihi desipere videtur,
quam, si cum insipiens, quispiam se existimat
sapientem. Quanto utique involvatur errore stultitiae
non opus est me monstrare, cum luce clarius
pateat sapienti. Fortuna reguntur, qui diutius sibi
permanere in hujus felicitatis mutabilitate promittunt.
Quam sit contrarium rationi hoc opinari,
monstrat sui mutatione infida felicitas. Non est humanum,
stabilitate durare. Et licet res humanae
quotidie in deteriora labantur, et felicitatis jucunda
vanitas frequenter feriatur contrariis: homines
tamen miseri hujus temporis familiares et amicissimi

finem rerum attendere negligunt, et quam
multis subjaceant periculis, quantulacunque deliniti
prosperitate oculo providentiae metiuntur. Sed
cum ferit adversitas, aut in desperationem praecipitat,
aut ad fructum animadversionis elevat; attamen
demum quod homines sint agnoscunt. Desperatis
et impoenitentibus neque in hoc saeculo, neque
in futuro remissionis venia relinquitur ulla: Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit [(Psal. XXXVII, 16)]
.
Affluentissime tibi paulo
ante mundi hujus gloria blandiebatur, et te incertis
fortunae casibus esse obnoxium non sinebat advertere.
Roma suos tibi docendos transmittebat alumnos,
et quae olim omnium artium scientiam auditoribus
solebat infundere, sapientiorem te se sapiente

transmissis scolaribus monstrabat. Nulla
terrarum spatia, nulla montium cacumina, nulla
concava vallium, nulla via difficili licet obsita periculo,
et latrone, quominus ad te properarent retinebat.
Anglorum turbam juvenum mare interjacens
et undarum procella terribilis non terrebat: sed
omni periculo contempto, audito tuo nomine, ad te
confluebat. Remota Britannia sua animalia erudienda
destinabat. Andegavenses eorum edomita feritate
tibi famulabantur in suis. Pictavi, Wascones et Hiberi:
Normannia, Flandria, Teutonicus et Suevius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.