PL 18, col. 16

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

corpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione videri
posse quando a capite ad corpus transitum faciat.
Daniel quoque lapidem de monte praecisum
impegisse in corpus regnorum mundi, et in pulverem
comminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum,
et implevisse universam terram corpus ejus.
Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regni
Dei, invictaeque haereditatis Christi, quod non
sine dolore dico. Dominus totum mundum potestate [(Matth. XXVIII, 18)] ,
et non sui corporis plenitudine
occupavit. Dicunt enim eo monte mundum impletum;
quod liceat Christiano in omni loco, quod
antea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si ita
est, non opus erat dicere, ex lapide montem effectum,
et incrementis mundum coepisse. Dominus
enim noster Christus, ante mundi constitutionem
[(Joan. XVII, 2)] ,
hanc habuit claritatem, et cum homo
ille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis,
sed uno tempore accepit omnem pietatem in coelo
et in terra. Lapis autem incrementis factus est
mons, et crescendo terram omnem texit. Quod si
potestate implesset universam terram, non corpore,
lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis,
lapis vero corpus palpabile. Nec sola ratione
monstratur corpus, non caput crescere: sed
etiam Apostolica auctoritate firmatur: Crescatis,
inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, ex
quo omne corpus constructum et connexum, per omnem
tactum subministrationis in mensuram uniuscujusque
partis, incrementum corporis facit, in aedificationem
sui [(Ephes. IV, 15, 16)]
. Et iterum: Non tenetis

caput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctione
constructum et subministratum, crescit in incrementum
Dei [(Coloss. II, 29)]
. Non ergo caput quod ex
origine idem est, sed corpus crescit ex capite. Ad
propositum redeamus. Scriptum est de Domino et
ejus corpore; quid cui conveniat, ratione discernendum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.