PL 18, col. 15

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur,
libellum Regularum scribere et secretorum leges,
veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam
regulae mysticae, quae universae legis recessus
obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles
faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut
communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient,
et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae
universam silvam perambulans, his regulis quodammodo
lucis tramitibus deductus, ab errore defendatur.
Sunt autem regulae istae.
I. De Domino et corpore ejus.
II. De Domini corpore bipartito.
III. De promissis et lege.
IV. De specie et genere.
V. De temporibus.

VI. De recapitulatione.
VII. De diabolo et ejus corpore.
REGULA I. De Domino et corpore ejus.
Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam,
Scriptura loquitur [(II Tim. I, 20)] , sola ratio discernit:
dum quid cuique conveniat, persuadet; sed
quia tanta est vis veritatis, extorquet. Alias ulla
persona convenitur, quam duplicem esse, diversa
duorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit, peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipse
vulneratus est propter facinora nostra. Deus tradidit
illum pro peccatis nostris,
etc. [(Isa. LIII, 4, 6, sec.
LXX)] , quae in Dominum convenire omnis Ecclesiae

ore celebratur. Sequitur autem et dicit de eodem: Et Deus vult eum purgare a plaga, et vult Deus a dolore
auferre illi lucem, et formare illum prudentia [(Ibid., 10, 11)]
.
Numquid ei, quem tradidit pro peccatis
nostris, vult ostendere lucem, et eum formare
prudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.