PL 18, col. 21

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

illos, et assumpsit illos, et exaltavit illos omnes dies
saeculi. Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaverunt
Spiritum sanctum [(Isa. LXIII, 9, 10, sec. LXX)]
.
Quos omnes dies saeculi exaltavit, quo tempore fuerunt
contumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum?
Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem,
et interitum promittit, dicens: Hierusalem civitas dives,
tabernacula quae non commovebuntur, neque agitabuntur
pali tabernaculi tui in aeternum tempus, neque
funes ejus rumpentur [(Isa. XXXIII, 20, 21, sec. LXX)]
.
Et adjecit: rupti sunt funes tui, quia non valuit arbor
navis tuae, inclinaverunt tua vela et non tollet signum,
donec tradatur in perditionem [(Ibid. 23)]
. Iterum ostendit
breviter bipartitum Christi corpus: Fusca sum
et decora [(Cant. 1, 4)]
. Absit enim, ut Ecclesia, quae
non habet maculam, aut rugam
[(Ephes. V, 27)]
, quam
Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca
sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur
in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut
dicit. Tota speciosa es, proxima mea: et reprehensio
nulla est in te [(Cant. IV, 7)]
. Etenim dicit qua de causa
sit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis.
Duo tabernacula ostendit: Regium et servile.
Utrumque tamen semen Abrahae. Cedar enim filius est
Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est,
cum servo ex Abraham, diuturnam mansionem sic
ingemuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatio
mea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar,
multum peregrinata est anima mea. Cum odientibus
pacem, eram pacificus: cum loquerer illis, debellabant

me gratis [(Psal. CXIX, 5-7, sec. LXX)]
. Non
possum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeter
Ecclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedar
et Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora.
Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est.
Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelos
dicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctos
et praeceptorum custodes: nunc eosdem et multorum
criminum reos, et poenitentia dignos ostendit.
Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversi
meriti manifestat, dicens: Beatus ille servus, quem
adveniens dominus illius, invenerit ita facientem [(Luc.
XII, 43.)]
Et de eodem: si autem nequam ille servus,
quem Dominus dividit in duas partes [(Luc. XIX, 21)]
.
Dico: numquid omnem dividet, aut findet? Denique totum

non totum: sed partem ejus cum hypocritis ponet [(Matth. XXIV, 51)]
.
In uno enim corpus ostendit. Hoc
itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas,
sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut
haereditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim copiose
ita disputat, maxime ad Romanos, in parte
accipiendum, quidquid de toto corpore dictum est. Ad Israel,
inquit, dicit: Tota die expandi manus meas
ad plebem contradicentem [(Rom. X, 21)]
. Et ut ostenderet
de parte dictum: Dico, inquit, Numquid repulit
Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex
semine Abrahae, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem
suam, quam praescivit [(Rom. XI, 1, 2)]
. Et postquam
docuit, quemadmodum haec locutio intelligenda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.