PL 18, col. 22
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
esset; eodem genere locutionis ostendit,
unum corpus et bonum esse et malum, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos: secundum
electionem autem, dilecti propter patres
[(Ib. 28)]
.
Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa
utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis.
Unum corpus seminis Abrahae in omnibus
gentibus crescere et florere atque perire testatur.
REGULA III. De promissis et Lege. Exponitur Paulus ad Rom. et ad Gal., et Isai. c. XLVIII.
Auctoritas divina est, neminem aliquando ex operibus
legis justificari potuisse. Eadem auctoritate firmissimum
est, non defuisse, qui legem facerent,
et justificarentur.
Scriptum est: Quaecumque lex loquitur, his dicit
qui in lege sunt: ut omne os obstruatur, et subjectus
fiat omnis mundus Deo. Quia non justificatur ex lege
omnis caro in conspectu ejus. Per legem enim agnitio
peccati [(Rom. III, 19, 20)]
. Iterum: Peccatum vestri
non dominabitur. Non enim estis sub lege [(Rom. VI, 4)]
.
Iterum: Et nos in Christum credimus: ut justificemur
ex fide, et non ex operibus legis [(Gal. II, 16)]
. Iterum: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnimodo
ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura
omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur
credentibus
[(Gal. III, 21, 22)]
. Sed dicet quis: a
Christo, et infra non justificat lex, suo tamen tempore
justificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri,
qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis,
sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentes
jugum super collum discentium, quod neque patres
nostri, neque nos potuimus portare [(Act. XV, 10)]
. Et
apostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne,
passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur
in membris nostris, ut fructum afferrent morti [(Rom.
VII, 5)]
. Et contra, idem Apostolus dicit: Justitia,
quae ex lege est, conservatus sine querela [(Philipp. III,
6)]
. Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quid
dici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce!
vere Israelita in quo dolus non est [(Joan. I, 47)]
.
Quod et si Dominus hoc testimonium non dignaretur
perhibere: quis tam sacrilegus, quis tam tumore
stuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, vel
omnes Sanctos justitiam non fecisse, aut justificatos
non esse? cum Scriptura dicat de Zacharia et
uxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantes
in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine
querela [(Luc. I, 6)]
. Et Dominus non venerit vocare
justos, sed peccatores [(Matth. IX, 13)]
. Lex autem,
quomodo justificari potuit a peccato, quae ad hoc
data est: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur
peccatum [(Rom. V, 20)]
. Illud autem scire debemus
et tenere: numquam omnino interceptum esse semen
Abrahae, ab Isaac usque ad hodiernum. Semen
autem Abrahae non carnale, sed spirituale, quod non
ex lege est, sed ex repromissione est. Alterum enim
semen carnale est, quod ex lege est a monte Sina, Quod est Agar in servitute generans. Ille quidem, qui