PL 18, col. 25

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

qui Spiritum Dei habuerit, in carne non esse. Si
ergo unus est Spiritus Dei et Christi; prophetae et
sancti quia Spiritum Dei habuerunt, Spiritum Christi
habuerunt. Si spiritum Dei habuerunt, in carne
non fuerunt, et legem fecerunt: quia caro est inimica
in Deum, et legi ejus subjecta non est. Qui
ergo ad Deum confugit, accepit Spiritum Dei, quo
accepto, mortificata est caro; qua mortificata, potuit
facere legem spiritualis, liberatus a lege, quia
justo non est posita. Et iterum: Si Spiritu Dei agimini,
non estis sub lege [(Gal. V, 18)]
. Qua re manifestum,
quia patres nostri, qui Spiritum Dei habuerunt,
non fuerunt sub lege. Quamdiu enim quis in carne
est, id est, Spiritum Dei non habet, dominatur ei
lex. Si autem tradiderit se gratiae, moritur legi, et

facit in illo legem spiritus, mortua carne, quae legi
Dei subjecta esse non potest. Quod enim gerebatur,
id etiam nunc geritur, non enim quia sub lege non
sumus, cessavit interdictio illa concupiscentiae, et
non magis aucta est; sed nos in revelatam gratiam
concurrimus per fidem, edocti a Domino, opus legis
de ejus misericordia postulare et dicere: Fiat voluntas
tua: Et, Libera nos a malo [(Matth. VI, 10, 13)]
.
Illi autem in non revelatam per eamdem fidem
coacti metu mortis, quam ministra lege parato gladio
intentari videbant. Lex data est, donec veniret semen,
cui promissum est et evangelizare fidem. Antea
vero, lex cogebat in fide; quasi sine lege non possit
exprimi fides, ad exquirendam Dei gratiam, eo quod
peccatum virtutem non haberet. Data vero lege,

passiones quae per legem sunt, operabantur in membris
nostris, urgentes in peccatum, ut vel necessitate,
urgerentur in fide, quae imploraret gratiam
Dei in auxilio tolerantiae. Custodiam carceris passi
sumus, lege minante mortem, et undiqueversum
insuperabili muro ambientem, cujus ambitus sola
una janua fuit gratia. Huic januae custos, fides praesidebat:
ut nemo illum carcerem effugeret, nisi cui
fides aperuisset; et qui hanc januam non pulsaret,
intra septa legis moreretur. Legem paedagogum passi
sumus, qui nos cogeret studere fidei, qui nos cogeret
in Christo. Dicit enim Apostolus, propterea datam
legem, ut nos custodia sua concluderet in fidem,
quantum futurum erat revelari in Christo, qui est
finis legis, quo vixerunt omnes, qui fidem gratiae

Dei exquisierunt. Prius, inquit, quam veniret fides,
sub lege custodiebamur, conclusi in fidem, quam
futurum erat revelari. Lex itaque paedagogus noster
fuit in Christo [(Gal. III, 24)]
: ut ex fide justificemur.
Lex, inquam, fides erat demonstratrix. Sed dicet
quis: si in utilitate fidei data est lex, cur non ab
origine seminis Abrahae, siquidem juge fuit? Revera,
juge fuit. Jugis et fides, ut genitrix filiorum
Abrahae. Jugis et lex, per dignoscentiam
boni et mali. Sed post promissionem filiorum
Abrahae, multiplicatis eis secundum carnem, multiplicandum
erat et semen Abrahae, quod non est ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.