PL 18, col. 26

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

fide. Quae multiplicatio, evenire non possit sine adjutorio
legis multiplicatae, et multitudo in fidem
necdum revelatam, sicut jam dictum est, vel necessitate
deduceretur. Providentia itaque Dei, sanctum
ex augendo gubernandoque semen Abrahae, ut severitate
et metu legis, multi compellerentur in fidem,
et semen fulciretur usque ad fidei revelationem: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum.
Ubi,
inquit, multiplicatum est peccatum, superabundavit
gratia [(Rom. V, 20)]
. Non dixit, nata, sed superabundavit.
Ab initio enim data est fugientibus
legis molestias atque dominium. Abundavit autem
multiplicata lege, superabundavit vero in omnem
carnem, revelata in Christum. Qui veniens restaurare,
quae in coelo, et quae in terra, evangelizavit fidem

his, qui proxime et qui longe [(Is. LVII, 19; Ephes.
II, 17)]
, id est, peccatoribus Israel et gentibus. Justi
enim Israel ex fide, in eamdem fidem vocati sunt.
Idem namque spiritus, eadem fides, eadem gratia
per Christum semper data est. Quorum plenitudinem
veniens, remoto legis velamine, omni genti
largitus est, quae modo, non genere a futuris differebant.
Aliter enim numquam fuit semen Abrahae.
Quod si quisquam praeter fidem justificatus est: filius
Abrahae non fuit. Quoniam filius Abrahae dici non
potest, si ex lege, et non sicut Abraham, ex fide
justificatus est. Ab eadem namque imagine gratiae
et spiritus, in eamdem transisse Ecclesiam, docet
Apostolus, dicens: Nos autem omnes, revelata facie
gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem commutamur,

a claritate in claritatem [(II Cor. III, 18)]
. Dicit
et ante passionem Domini gloriam fuisse, et negat
ex lege excludi, id est, exprimi, produci, effici potuisse.
Unde, manifestum est, ex fide fuisse. Ubi
ergo, inquit, gloriatio? Exclusa est. Per quam legem?
Et numquid operum? Non; sed per legem fidei [(Rom.
III, 27, 28)]
. Quid enim Scriptura dicit? Credidit
Abraham Deo, et reputatum est ei in justitiam [(Rom.
IV, 3)]
. Ad gloriam ex eadem gloria transivimus:
quae non fuit ex lege. Si ex operibus fuit, habet
gloriam, sed non ad Deum. Etenim impossibile est,
sine gratia Dei, habere aliquam gloriam. Una est
enim gloria, et uno genere semper fuit. Nemo enim
vicit, nisi cui Deus vicerit, quod non est ex lege:
sed qui fecerit. In fidem autem, Deus infirmum facit

adversarium nostrum. Propterea, qui gloriatur, in
Domino glorietur [(I Cor. I, 31)]
. Si enim quod vincimus,
nostrum non est: non est ex operibus, sed ex
fide. Nihil est igitur quod ex nobis gloriemur. Nihil
enim habemus, quod non accepimus. Si sumus, ex
Deo sumus: ut magnitudo virtutis sit Dei, et non
ex nobis. Omne opus nostrum, fides est. Quae quanta
fuerit, tantum Deus operatur in nobis. Cum in hoc
gloriatur Salomon fuisse non ex homine; sed ex
Dei dono esse hominis continentia: Cum scivi, inquit, quia aliter non possum esse continens, nisi Deus
dederit. Et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cujus hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.