PL 18, col. 27

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

donum esset, Adii Dominum, et deprecatus sum
[(Sap.
VIII, 21)]
. Judicio Salomonis credendum est, non ex
operibus, sed ex gratia Dei, omnes justificatos, qui
scierunt opus legis a Deo implendum, quo possint
gloriari. Dicit autem Apostolus: Ut omnis caro non
glorietur in conspectu Dei [(I Cor. I, 29)]
. Mali omnimodo,
quod Deum non cognoverunt: justi, quod
non suum, sed Dei sint opus. Inutilia, inquit, et abjecta
elegit Deus, quae non sunt: ut ea, quae sunt,
evacuarentur, ut non glorietur in conspectu Dei omnis
caro. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus
est vobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctimonia,
et redemptio: ut secundum quod scriptum est: Qui
gloriatur, in Domino glorietur [(Ibid., 28-30)]
. Et iterum: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis
[(Ephes. II, 8)] .
Dei donum est, non ex operibus,
ne forte quis glorietur: ipsius enim sumus figmentum,
creati in Christo. Sic nulla caro aliquando ex
lege, id est ex operibus justificari potest, ut omnis
justus ex Deo gloriam haberet. Est aliud, quod
nemo glorietur in conspectu Dei: Deus enim sic
suis operatur, ut sit quod et dimittat: Nemo est
enim mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus [(Job. XIV, 4)]
.
Et David dicit: Non introeas in judicium
cum servo tuo, quoniam non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens [(Ps. CXLII, 2)]
. Et Salomon
in dedicatione templi: Non est, inquit, homo qui non
peccavit [(III Reg. VIII, 46)]
. Et iterum: Tibi soli deliqui [(Ps. L, 6)]
.
Quis enim gloriabitur castum se habere
cor? Aut quis gloriabitur, mundum esse a

peccato? Parum fuit de corde casto, id est, a cogitationibus,
nisi et a peccato se mundum nemo gloriaretur.
Omnis victoria non ex operibus, sed Dei
miseratione conceditur, sicut scriptum est: Qui te
coronat in miseratione et misericordia [(Ps. CIV, 4)]
. Et
mater martyrum filio suo sic dicit: Ut illa miseratione
cum fratribus tuis te recipiam [(II Machab. VII,
29)]
. Justi autem perfecerunt voluntatem Dei voto
atque conatu, qui nituntur et concupiscunt Deo servire,
non tamen in lege. Quae si justificasset, omnes
justi unius essent meriti, quia parem de omnibus
exigit observationem: sin minus, operaretur maledictio:
si autem disparis erat meriti, quis quantum
credidit sibi dari, tantum gratiae Dei miserentis
accepit, transformatus a gloria in gloriam, sicut a

Dei spiritu, id est, ex eodem in eumdem? Tale est
enim, quia post Christum fides data est: quale,
quia Spiritus sanctus, cum semper omnes prophetae
et justi eodem spiritu vixerunt. Non enim aliter vivere
potuerunt, quam spiritu fidei. Quotquot enim
sub lege fuerunt, occisi sunt. Quia littera occidit,
spiritus autem vivificat [(II Cor. III, 6)]
. Et tamen dicit
Dominus de eodem Spiritu: Nisi ego abiero, ille non
veniet [(Joan. XVI, 7)]
, cum et Apostolis jam dedisset
eumdem spiritum. Apostolus autem dicit, eumdem
spiritum apud antiquos fuisse: Habentes autem eumdem
spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.