PL 18, col. 30

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

quia animam non miscuit voluntati Dei. Displicet
illi, quod Deus voluit. Etenim voluntate malus est,
qui necessitate bonus est. Lex operi impedimentum
est, non voluntati. Non est conjunctus Deo, qui si
mali poena non esset, malum sequeretur. Nec voluntatem
Dei facit, qui gemit quod non suam faciat.
Non est misericors, qui timet esse crudelis. Sub
lege est, servus est. Non furtum odit, sed poenam
metuit. Furetur autem necesse est, persuasus et
victus, qui carnalis est sub virtute peccati, Spiritum
Dei non habens. Qui autem amat bonum, imago
Dei est, fide Dominica vivit, et haeres, jam non est
ancillae filius [(Gal. IV, 30, 31)]
, qui accepit legem in
timore; sed liberae, secundum Isaac, qui non accepit
Spiritum servitutis in timore: sed adoptionem filiorum,

clamantem Abba pater [(Rom. VIII, 15)]
. Qui diligit
Deum, non timet serviliter. Scriptum est, timor
enim servilis, cum odio est disciplinae. Filii
autem cum honore patris. Aliud est timere ex lege,
aliud pro veneratione tremendae Dei majestatis.
Ejusmodi similes sunt patri suo, qui in coelis: commemorati
et docti amant bonum, oderunt malum.
Sine lege sunt, liberi sunt, ipsi promissi sunt: non
ipsi dicitur: Si me audieritis, potest etenim audire:
numquid conveniet in eum, quem Deus nondum
praevidit auditurum? Et justi quidem, quos Deus
praesciit [(Ibid., 29)]
, sunt in ista lege. Dicitur et ipsis: si me audieritis;
sed alia causa, non quia possunt non
audire: sed ut semper solliciti sint suae salutis, et
certi exitus sui. Non enim securus est unusquisque

ex numero se esse praescitorum, Apostolo dicente: Ne ipse reprobus fiam
[(I Cor. IX, 27)]
. Non est ergo
illis, irae operatrix ista lex, sed fidei exercitium,
quo jugiter Dei gratiam quaerant laborantes, ut perficiatur
quod in illis Deus praevidit, et de libero arbitrio
fuerint in vitam destinati. Alias impossibile est
non audire eum, quem Deus auditurum praevidit,
promisit, juravit. In quam vero partem lex proprie
conveniat, licet uni detur corpori, Dominus in
Evangelio declarat, dicens Apostolis: Si haec scitis,
beati estis si feceritis ea. Non de omnibus dico vobis:
Ego scio, quos elegi [(Joan. XIII, 17, 18)]
. Magna brevitas
ostendentis unum corpus et separantis. Si enim
diceret: Non de omnibus vobis dico; aut, non de
omnibus dico, non ostenderet unum corpus. Nunc

autem non de omnibus dico: ostendit quia et si non
de omnibus, de illis tamen dixit. Sicut quis dicat,
non de toto te dixi, duo enim corpora mixta sunt,
velut unum, et in commune, unum corpus laudatur
aut increpatur. Sicut in Exodo, cum quidam contra
vetitum, Sabbatis exisset ut manna colligeret, ait
Deus Moysi: Quousque non vultis audire legem meam [(Exod. XVI, 26)]
?
cum Moyses semper audierit. Quid
de illa lege dicimus, quae aperte promissioni videtur
adversa? Scriptum est in Isaia: Si me audisses, Israel,
esset sicut arena maris numerus tuus [(Isa. XLVIII, 18)]
.
Ecce increpatur Israel, quod vitio suo non fuerit
factus sicut arena maris. Superest intelligere, quia si
semper non audierit, semper exiguus erit. Et ubi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.