PL 18, col. 31

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

firmitas promissionum? Sed hoc fit, quia prius volumus
intelligere, quam credere et fidem rationi
subjicere. Si autem credamus omnimodo ita fieri,
ut Deus juravit, dabit rationem fides. Quam perfidum
est ratione quaerere, et intelligimus firmitatem
majorem esse promissionum, quam putamus infirmitatem.
Hoc enim dictum: Si audisset Israel, commemoratio
est justitiae Dei, et confirmatio promissionum,
dispositione Dei quosdam factos ad mortem,
quosdam vero ad vitam. Propterea, praesentibus
dixit, Si me audissetis: ut manifestum fieret, quia
quos promisit, ut arenam futuros, ideo promisit,
quia praevidit audituros. Ante Dominum enim Christum,
cum hoc dictum est, numquam fuit semen
Abrahae, sicut arena maris? Quod probare facile est.

Primum, quia in Christo promisit hanc multitudinem: Non in seminibus quasi in multis, sed quasi in
uno, et semini tuo, quod est Christus
[(Gal. III, 16)]
.
Deinde, quia omnes gentes promisit, quod ante Christum
fieri non potuit. Et si fuit ante Dominum
numerus filiorum Israel sicut arena maris: sed cum
falsis fratribus, qui non sunt filii Abrahae. Non enim,
quia omnes ex Abraham, omnes filii Abrahae; aut
quia Israel, omnes Israel. Sicut Apostolus, cum se Anathema optaret esse pro Israel
[(Rom. IX, 3)]
, quorum
esset filiorum adoptio et testamenta, ostendit, non
esse cujusmodi filios Abrahae, sed de affectu carnalis
necessitudinis dolere, quod ex ipso numero non
essent. Non quod promissio Dei excidisset, dicens: Non tamen excidit sermo Dei, non enim omnes, qui

sunt ex Israel, hi sunt Israel, neque quia sunt semen
Abrahae, omnes filii sunt: sed in Isaac vocabitur tibi
semen: id est, non qui sunt filii carnis, hi sunt filii
Dei: sed filii promissionis deputantur in semen
[(Ibid.,
6-8)]
. Ergo in antiqua multitudine non fuit Abrahae
semen: nisi illis, qui secundum Isaac fidei et promissionis
filii erant. Etiam hoc exemplum inducit: Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris:
reliquiae liberabuntur,
id est, exiguum [(Isa. X, 12:
Ose. I, 10)] . Et, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis
semen, sicut Sodoma essemus [(Isa. I, 9)]
. Ipsae
reliquiae fuerunt semen Abrahae: ne omnis Judaea,
ut Sodoma esset. Iterum cum assereret, numquam
Deum haereditatem suam reliquisse: sed sicut in adventu
Domini, pars Israel salva facta est: ita semper

fuisse. Quid, inquit, dicit responsum divinum?
Reliqui mihi septem millia vivorum, qui non curvaverunt
genu ante Bahal [(III Reg. XVIII, 19; Rom. XI,
4)]
. Sic nunc reliquiae secundum electionem salvae
factae sunt, dicendo: Si nunc in hoc tempore:
ostendit et ante sic factum in Israel, ut reliquiae, id
est, modicum salvum fieret. Si autem, nec fides,
nec ratio persuadet fidei, qui promissus fuerat, dictum
esse: Si me audisses, Israel; esset sicut arena
maris numerus tuus [(Isa. XLVIII, 18)]
. Et Jacob, qui
antequam nasceretur, datus est: idem libero arbitrio
postmodum reprobatus est. Sicut Osee dicit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.