PL 18, col. 32

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Judicium Domini ad Judam, ut vindicet in Jacob,
secundum vias ejus, et secundum studia ejus retribuet
ei
[(Ose. XII, 2)]
: quia in utero supplantavit fratrem
suum, et in laboribus suis invaluit ad Deum, et
invaluit cum angelo, potens factus est [(Gen. XXV,
23; Rom. IX, 10)] . Si autem constat, in Jacob dilectum
consummasse, non est idem qui in laboribus
invaluit ad Deum et supplantator, sed duo in uno
corpore. Figura est enim duplicis seminis Abrahae,
id est duorum populorum in uno utero matris Ecclesiae
luctantium. Unus est, secundum electionem
de praescientia dilectus: Alter electione suae voluntatis,
iniquus. Jacob autem et Esau, in uno sunt
corpore, ex uno semine. Sed quod perspicue duo
procreati sunt: ostensio est duorum populorum. Et

ne quis putaret, ita perspicue fore separatos duos
populos: ostensum est, ambos in uno corpore futuros
in Jacob, qui et dilectus vocatus est, et fratris
supplantator expressus. Itaque in duobus quantitas
expressa est, non qualitas separationis.
Caeterum, ambo qui separati sunt in uno futuri,
antequam dividuntur, ostensi sunt. Et Isaac, venit,
inquit, frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem
tuam [(Gen. XXVII, 35)]
. Nisi ita locutio mystica sit,
breviter ostendentis duo in uno corpore: nonne
contra rationem est, ut benedictionem in proximum
dolose acceperit, Scriptura dicente: Qui non juravit
proximo in dolo; iste accipiet benedictionem a Domino [(Psal. XXIII, 4)]
?
Numquam autem Jacob, id
est Ecclesia venit ad benedictionem, non comitante

dolo, id est, falsis fratribus. Sed non, quia innocentia
et dolus simul veniunt ad benedictionem, simul
benedicuntur: quia qui potest capere, capiat [(Matth. XIX, 12)]
,
et unum semen pro qualitate terrae,
provenit. Non est autem contrarium, quod malum
fratrum videtur supplantasse, quia non dixit: In
utero supplantavit Esau, sed fratrem suum. Esau autem,
ubique signum est, et nomen malorum: Jacob
autem, utrorumque: illa ratione, quod pars
mala simulet se Jacob, et sine dubio, uno nomine:
pars autem bona, non potest se simulare Esau. Est
hoc nomen malorum tantum: illud vero bipartitum.
Caeterum de libero arbitrio, nec Jacob omne semen
bonum, nec Esau omne malum, sed ex utroque
utrumque. Ex Abraham ita bipartitum semen ostensum

est. Natum est unum ex ancilla in figura [(Gal.
IV, 22)] : ut ostenderetur etiam servos futuros ex
Abraham, et recessit cum sua matre. Postquam vero
recessit, inventum est in alterius semine, quod est
ex libera, quod est ex Israel, qui accepit legem in
monte Sina, quod est Agar in servitute generans. Illic
in eodem populo secundum Isaac ex libera promissionis
filii, id est, sancti et fideles multi procreati
sunt. Separatis itaque a credentibus figuris Israel et
Esau, in uno populo totum postmodum provenit.
Illic ab origine utrumque testamentum Agar et Isaac;
sed pro tempore alterum sub alterius nomine delituit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.