PL 18, col. 33

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

et delitescit, quia neque revelato novo quiescit vetus
generando. Non ergo dixit, Agar, quae in servitutem
generans. Oportet autem simul ambos crescere usque
ad messem. Sicut ergo tunc sub professione veteris
Testamenti latuit novum, id est, gratia, quod
secundum Isaac promissionis filios generaret ex libera,
quod in Christo revelatum est: ita et nunc
obtinente nova, non desunt servitutis filii generante
Agar, quod in Christo revelabitur. Confirmat Apostolus,
id nunc quoque inter fratres geri, quod tunc
inter illos gerebatur, dicens: Vos autem, fratres secundum
Isaac, promissionis filii estis. Sed sicut tunc,
qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem,
ita et nunc [(Ibid. 28, 29)]
. Et necessario
addidit, sed quid dicit Scriptura? Expelle ancillam

et filium ejus: non enim cohaeres erit filius ancillae,
filio liberae [(Ibid., 30)]
. Quod autem dixit, sicut tunc
persequebatur; ita et nunc, non est inane. Apostolus
enim interpretatus est persequebatur. Nam Scriptura
dicit: Ludebat Ismael cum Isaac [(Gen. XXI, 9)]
.
Numquid fratres, qui circumcisiones Galatis praedicebat,
aperte illos, et non per lusum, id est, sine
indicio persecutionis insequebatur? Sicut ergo de
genere ludendi persecutorem dixit: ita et istos, qui
Filios Dei, velut per communem utilitatem, id est,
disciplinam legis, a Christo separare, et matri suae
Agar, filios militant. Alia enim non est causa, qua
filii diaboli irrepant, ad explorandam libertatem
nostram, et simulent se fratres, et in Paradiso nostro
velut Dei filios ludere: quam de subacta libertate

filiorum Dei glorientur, qui portabunt judicium,
qualescumque illi fuerint, qui omnem sanctum persecuti
sunt, qui prophetas occiderunt, qui semper
Spiritui sancto restiterunt; inimici crucis Christi,
negantes Christum in carne, dum ejus membra
oderunt, corpus peccati, filii exterminii, ministerium
facinoris, qui veniunt secundum operationem
Satanae in omni virtute, signis et prodigiis, spiritualia
nequitiae in coelestibus: quos Dominus Christus,
quem in carne persequuntur, interficiet spiritu
oris sui, et destruet manifestatione adventus sui.
Tempus est enim, quod haec non ministeriis, sed
aperte dicantur, imminente discessione, quod est
revelatio hominis peccati, discedente Lot a Sodomis.
REGULA IV. De specie et genere. Lux allata Ezechiel, capp. XXVII et XXXII et XXXVI et XXXVII, Isai. XIII et XXIV, Hierem. XXV.

De specie et genere loquimur, non secundum virtutem
Rhetoricam humanae sapientiae, quam qui
magis omnibus potuit, locutus non est, ne crucem
Christi fecisset inanem, si auxilio atque ornamento
sermonis, ut falsitas, indiguisset. Sed loquimur secundum
mysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritus
sancti. Qui in quod veritatis pretium fidem
constituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens,
ut in veterem Hierusalem, totam, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.