PL 18, col. 35

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex
omnibus immunditiis vestris [(Ezech. XXXVI, 17, 28)]
.
Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Et
vocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo in
vos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascuntur
in agro: ut non accipiatis ultra opprobrium
famis, in nationibus, et reminiscemini vias vestras
pessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odietis
eas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et in
abominationibus eorum. Non propter vos, ego facio,
dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertimini
de viis vestris, domus Israel. Haec dicit
Adonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibus
iniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates,
in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur,

propter quod fuit exterminata sub oculis omnis
praetereuntis. Et dicent, Terra illa, quae fuerat exterminata,
facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertae
et exterminatae et demolitae, munitae consederunt.
Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu
vestro, quoniam ego sum Dominus. Aedificavi
demolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominus
locutus sum et feci [(Ibid. 29, 38)]
.
Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esse
introitum gentium, sic interpretatur dicens, Donec
plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur,
sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet et
auferat impietates ab Jacob [(Rom. XI, 25, 26)]
. Et
eodem genere locutionis redit in speciem, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos.

Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniat
et in genus, et finit in solo genere, ostendens, terram
patrum mundi esse possessionem: Haec dicit
Dominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israel
de medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregabo
eos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, et
inducam eos in terram Israel, et princeps unus erit
eorum. Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividentur
ultra in duo regna: ne contaminentur adhuc in
simulacris suis. Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibus
eorum, quibus peccaverunt in eis, et emundabo
eos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illis
in Deum [(Ezech. XXXVII, 21, 23)]
.
Aperte transit in genus: Et servus meus David
princeps in medio eorum erit, Pastor unus omnium,

qui in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient,
et facient ea, et inhabitabunt in terra sua, quam
ego dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum,
et habitabunt in ea ipsi, et David servus meus
princeps eorum in saecula, et disponam illis testamentum
pacis, et testamentum aeternum erit cum illis.
Et ponam sancta mea in medio eorum in saecula, et
erit habitatio mea in illis, et ero illis Deus: et ipsi erunt
mihi populus. Et scient gentes, quia ego sum Dominus
qui sanctifico eos, dum sunt sancta in medio eorum, dicit
Dominus [(Ibid., 24, 28)]
. Item illic egressui dispersionis
Israel, gentium inserit adventum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.