PL 18, col. 36

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Eremum figuram fuisse populi deserti, in quo
Ecclesia nunc esse, manifestatur: et quod iidem
mali quamvis una cum populo Dei ex gentibus revocentur
in terram Israel, tamen in terra non sint. Vivo ego, dicit Dominus, si respondero vobis, et si ascenderit
in cor vestrum hoc, et non erit, quemadmodum
dicitis vos. Erimus sicut gentes, et sicut tribus terrae,
ut serviamus lignis et lapidibus. Vivo ego, dicit Dominus,
nisi in manu forti et brachio excelso, et in ira
effusa regnabo super vos, et educam vos de populis et
recipiam vos de regionibus, in quibus dispersi estis in
manu forti et brachio excelso, et ira effusa, et adducam
vos in desertum populorum, et disputabo ad vos facie
ad faciem: quemadmodum disputavi ad patres vestros
in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus,

et redigam vos sub virga mea, et inducam vos in
numero, et eligam impios de vobis et desertores:
quoniam ex transmigratione eorum educam eos, et in
terram Israel non intrabunt, et cognoscetis, quia ego
sum Dominus [(Ezech. XX, 31, 38)]
.
Item illi captivitati montium Israel promittit Deus
ubertatem, et multiplicationem populorum usque in
finem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibi
in possessionem cum jucunditate inhonorantes animas,
atque exterminaverunt in vastationem: propterea, propheta
super terram Israel, et dic montibus et collibus,
et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce ego
in zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quod
opprobrium gentium portatis. Ecce ego levabo manum
meam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hi

injuriam suam accipient: vestri autem montes, Israel,
uvam et fructum vestrum manducabit populus meus,
qui appropinquat venire. Quia ecce ego super vos, et
colemini, et seminabimini: et multiplicabo super vos
totam domum Israel usque in finem, et habitabuntur
civitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur [(Ezech.
XXXVI, 5, 10)]
. Item illic velut in novissima resurrectione,
prima significatur: Locutus est, inquit, ad me,
dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est.
Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spes
nostra, exspiravimus. Propterea propheta et dic; Haec
dicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra,
et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos
in terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cum
aperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populum

meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis:
et ponam vos super terram vestram, et scietis
quia ego sum Dominus [(Ezech. XXXVII, 11, 14)]
.
Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tunc
sciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismum
resurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Arida
facta sunt ossa nostra [(Ibid., 11)]
, ut merito mortuis
id promissum esse credamus? Quid enim est sacramenti,
ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Nam
de novissima carnis resurrectione, neminem Christianum
credimus dubitare. Et Dominus secundum
Joannem has resurrectiones manifestat, dicens:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.