PL 18, col. 41
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
filii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis [(Ezech. XXX. 3-5)]
.
Hoc autem factum est, cum
post excidium descenderent in Aegyptum, et occiderentur
illic a Nabuchodonosor secundum Hieremiae
prophetationem. Fiet autem et generaliter,
novissimo die, quando cum Aegyptiis filii testamenti
ceciderint, Aegyptiorum more viventes. Item
per Ezechielem minatur Deus regi Aegyptiorum, et
ejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos,
inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisi
in eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blandiuntur.
Quoniam igitur dedit timorem suum super
terram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorum
vulneratus gladio Pharao, et omnis multitudo
ejus cum ipso, dicit Dominus. Et illic a genere ad
speciem: Haec dicit Dominus: Circumjaciam te super
terram populorum multorum et extraham te in homo
meo, et extendam te super campi tui: et constituam
super te omnes aves coeli, et saturabo omnes bestias
universae terrae: et dabo carnes tuas super montes, et
saturabo sanguine tuo colles, et rigabitur terra ab his,
quae de te procedunt; a multitudine tua in montibus
vepres implebo abs te, et cooperiam coelum cum exstingueris,
et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam,
et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia quae lucent lumine
in coelo obscurabuntur, et dabo tenebras super terram
tuam, dicit Dominus. Jungit speciem: Et exasperabo
cor populorum multorum: cum ducam captivitatem
tuam in nationes, in terram, quam non noveras [(Ezech. XXXII, 4-8)]
.
Excedit speciem: Et contristabuntur
super te multae nationes, et reges earum,
mentis alienatione stupebunt, cum volabit gladius meus
super facies eorum, in medio eorum erit ad ruinam
ex die ruinae tuae. Redit ad speciem: Quoniam
haec dicit Dominus: Gladius regis Babylonis
venit tibi in gladiis gigantum, et dejiciam virtutem
tuam, pestes a nationibus omnes, et pendent contumeliam
Aegypti, et conteretur omnis virtus ejus. In genus: Et perdam omnia pecora aqua multa: et non turbabit
eam pes hominis ultra, et vestigium pecorum non
calcabit eam. Tunc requiescent aquae eorum, et flumina
eorum, ut oleum habebunt, dicit Dominus
[(Ibid.
9-14)]
. Species: Et dabo Aegyptum in interitum, et
desolabitur terra cum plenitudine sua, et dispergam
omnes inhabitantes in ea [(Ibid., 15)]
. Genus: Et scient,
quia ego Dominus sum. Operiam, inquit, coelum, cum
exstingueris: et obscurabo astra ejus, solem in nube
contegam et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia, quae
lucent lumine in coelo obscurabuntur super te: et dabo
tenebras super terram tuam [(Ezech. XXXII, 7, 8)]
. [In
passione Domini, non in terra Aegypti tantum fuerunt
tenebrae: sed in toto orbe. Sed nec, capta
Aegypto, obstupuerunt gentes, exspectantes ruinam
suam ex die ruinae ejus. Nam et de Soor sic scriptum
est: Haec dicit Dominus ad Soor: Nonne, a die
ruinae tuae, in gemitu vulneratorum, dum interficiuntur
gladio, in medio tui commovebuntur insulae, et discedent
a sedibus suis omnes principes maris, et auferent
mitras et vestem aurium suarum: dispoliabunt se