PL 18, col. 42

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

in stupore mentis, stupebunt et timebunt in interitu
tuo, et ingemiscent super te, et accipient lamentationem
et dicent tibi: Quomodo destructa est de mari civitas
illa laudabilis, quae dedit timorem suum omnibus inhabitantibus
in ea? et timebunt insulae ex die ruinae tuae [(Ezech. XXVI, 15-18, sec. LXX)]
:
Ad clamorem vocis
tuae, gubernatores tui timore timebunt, et discedent de
navibus omnes remiges tui et vectores et proretae maris
super terram stabunt, et ululabunt super te voce sua,
et clamabunt super te amarum, et imponent super caput
suum terram, et cinerem sternent, et accipient super
te lamentationem filiorum, lamentum Soor. Quantum
invenisti mercedis de mari? Satiasti gentes multitudine
tua, et a commixtione tua locupletasti omnes
reges terrae. Nunc autem contristata es in mari, in profundo

aquae commixtio tua, et omnis congregatio tua
in medio tui. Ceciderunt omnes remiges tui: omnes
qui inhabitant insulas contristati sunt super te, et remiges
eorum mentis alienatione stupuerunt, et lacrymatus
est vultus eorum super te. Mercatores eorum de gentibus
exsibilabunt te: perditio facta es, ultra non eris in
aeternum, dicit Dominus [(Ezech. XXVII, 28-36, sec.
LXX)]
.] Numquid in unam insulam conveniunt, quae
dicta sunt: aut sola potuit locupletare omnes reges
terrae? Sed aliqua relinquimus locis opportunis:
quibus etsi strictim dicuntur, videri possunt. Tyrus
bipartita est, sicut per Isaiam dicitur, qui post multa
speciei et generis, hoc quoque adjecit, dicens: Erit
post septuaginta annos Tyrus, sicut canticum fornicariae.
Accipe citharam angularem, civitas fornicaria,

oblita bene citharizare, multa cantica canta: ut tui
commemoratio fiat. Et erit post septuaginta annos,
respectionem faciet Deus Tyri, et iterum restituetur in
antiquum [(Isa. XXIII, 15-17)]
.] Numquid credibile
est, universa regna terrarum, Tyrum venisse negetiandi
causa? Quod si veniant; quae utilitas, praedixisse
futura Tyro commercia omnibus regnis terrae,
si non Tyrus, Ecclesia est, in qua omne terrarum
negotium est aeternae vitae? Sequitur enim et ostendit,
quod sit ejus negotium, dicens: Et erit negotiatio
ejus et merces sancta Domino [(Isa. XXIII, 15-17)]
.
Non enim in illis colligitur: sed illis, qui habitant
in conspectu Domini. Omnis negotiatio ejus, edere et
bibere et repleri, in signum memoriae in conspectu Domini [(Ibid. 18)]
.
Si ergo negotiatio ejus, sancta Domino:

quomodo potest omnibus esse regnis, nisi
ubique fuerit ista Tyrus? Sequitur enim aperte,
ostendit quid sit Tyrus, dicens: Ecce Dominus corrumpet
orbem terrarum, et vastabit illum, et nudabit
faciem ejus: disperget eos, qui inhabitant in eo, et erit
populus sicut sacerdos [(Isa. XXIV, 1-6)]
. [Num illius
orbis, cujus negotiatio sancta Domino? et famulus
sicut Dominus et famula sicut domina.] Et erit emens
sicut et vendens: et qui debet, sicut ille cui debetur; et
qui foenerat, sicut ille qui foeneratur: quia corruptione
corrumpetur terra, et vastabitur vostatione terra. Os
enim Domini locutum est haec. Planxit terra, curvatus
est orbis terrae, planxerunt alti terrae. Terra autem facinus
admisit, propter eos, qui inhabitant in ea: quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.