PL 180, col. 41

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

ordinem scribere aggredior, descriptumque vobis transmittere cupio, summopere deprecans ut si forte
(quod multum timeo), nimio calore ingravescente mori me Romae contigerit, servuli vestri animam Domino
precibus commendetis. Duobus sane fraternitatem vestram jugiter hortor insistere, religioni scilicet et
mutuae dilectioni; per haec enim duo tam intrinsecus quam extrinsecus, Deo favente, proficere poteritis.
Haec duo quotiescunque firmiter tenuimus, exterius saevientes mundi procellas deridendo despeximus, et
despiciendo calcavimus: si quando vero ea vel leviter inter nos frigescere permisimus, exteriorem prosperitatem
nihil nobis commodi conferre probavimus. Sed haec praemisisse jam sufficiat, nunc subjungatur
relatio verissima.
Explicit Prologus.
INCIPIT LIBER.
De restauratione ecclesiae Sancti Martini Tornacensis.
1.
Francorum regni sceptra gerente rege Philippo
filio Henrici filii Roberti, filii Hugonis Capeti,
qui reges de stirpe inclyti Caroli de regno expulit,
et principatum obtinuit, fuit quidam clericus Aurelianensi
civitate oriundus, patre Gerardo, matreque
Caecilia progenitus, nomine Odo. Hic a pueritia studiis
litterarum instanter intentus, intra tempus adolescentiae
tantum scientiae est adeptus ut nemini sui
temporis Francigenarum in ea judicaretur secundus.
Unde magistri potius quam discipuli nomine
dignior habitus, primo in urbe Tullensi scholasticos
docuit, deinde a canonicis Beatae Mariae Tornacensis
urbis evocatur, scholae eorum magister constituitur,
quam fere per quinquennium regens adeo

sui nominis opinionem dilatavit, ut non solum ex
Francia, vel Flandria, seu Northmannia, verum
etiam ex ipsa quoque longe remota Italia, Saxonia,
atque Burgundia clericorum catervae diversorum ad
eum audiendum quotidie confluerent, ita ut si civitatis
plateas circuiens greges disputantium conspiceres,
cives omnes relictis aliis operibus soli
philosophiae deditos crederes; jam vero si scholae
appropiares cerneres magistrum Odonem, nunc quidem
Peripateticorum more cum discipulis docendo
deambulantem, nunc vero Stoicorum instar residentem,
et diversas quaestiones solventem, vespertinis
quoque horis ante januas ecclesiae usque in
profundam noctem disputantem, et astrorum cursus
digiti protensione discipulis ostendentem, zodiacique

seu lactei circuli diversitates demonstrantem, a
quibus cum plurima ei darentur, unus inter caeteros
annulum ei dedit aureum, in quo hic versiculus
decenter erat sculptus:
Annulus Odonem decet aureus Aureliensem.
Sed cum omnium septem liberalium artium esset
peritus, praecipue tamen in dialectica eminebat, et
pro ipsa maxime clericorum frequentia eum expetebat.
Scripsit etiam de ea duos libellos, quorum
priorem, ad cognoscenda devitandaque sophismata
valde utilem, intitulavit Sophistem; alterum vero
appellavit librum Complexionum, tertium quoque De
Re et Ente composuit; in quo solvit si unum idemque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.