PL 180, col. 47
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
pueri, inquietare animas fidelium hic quiescentium:
in veritate enim dico vobis, eorum precibus
placatum Dominum magnum quid infra breve
tempus hoc in loco facturum. » Cumque hoc frequenter
omnibus audientibus senex ille protestaretur,
canonicorum praepositus, vir strenuus, nomine
Hermannus, irridens eum utpote vetulum, ludendo
interrogabat quidnam illud esset magnum quod ibi
toties praedicabat futurum. Cui statim ille coram
universis respondebat, dicens: « Certe tu illud videbis
oculis tuis, sed ego non videbo. » Quod verum
fuisse finis probavit, siquidem praepositus cum germano
suo Sigero, canonicorum praecentore, postea
in coenobio nostro monachus factus, pluribus vixit
annis, idque sibi ab illo sene fuisse praedictum frequenter
nobis narravit.
9.
Praetera Fastredus ejusdem urbis advocatus,
terras ecclesiae ipsius de manu episcopi tenebat in
beneficio. Cum videret Idam conjugem suam, germanam
Theoderici de Avesniis, easdem terras rusticis
suis ad excolendum et inhabitandum distribuentem,
corripiens eam dicebat quod male faceret,
quae Sancti Martini terras alienis distribueret, et
quod priusquam moreretur hoc se fecisse doleret,
quoniam citius divina pietas eidem ecclesiolae subveniret.
Quod etiam verum fuisse rei probavit exitus;
nam et ipsa Ida post obitum viri sui apud nos
sanctimonialis effecta, cum pro earumdem terrarum
redemptione videret nos contra ipsos rusticos, quibus
eas tradiderat, contendere, pectus suum cum
gemitu valido percutiens, se hujus rei culpabilem
fatebatur, sibique hoc a marito suo saepius praedictum
fatebatur. Idem etiam Fastredus multoties cum
militibus suis equitans dum ante ipsam ecclesiolam
pertransiret, manus et oculos ad januas attollens
cum lacrymis aiebat: Ah! sancte Martine, quare
non respicis istam tuam tandiu desolatam ecclesiam!
jam, quaeso, ejus miserere et eam restaurari concede.
Quem cum talia saepius orantem milites sui
audientes, sauderent ei ut de comprovincialibus
coenobiis aliquos illic monachos intromitteret, respondebat
ille se nullum invenire qui in tanta paupertate
vellet introire. « Caeterum si quem, aiebat,
reperirem qui hic vellet habitare, hanc quoque ecclesiolam
restaurare, Deum testor et sanctos ejus
quod de tota terra mea non passum quidem pedis
filiis dimitterem, sed omnia quae habeo huic ecclesiae
contraderem. » Qui tamen ante domini Odonis adrentum
in festo Sancti Medardi ab inimicis suis occisus,
quod diu desideraverat videre non potuit,
filiosque suos non tam benevolos erga locum exitentes
reliquit.
10.
In eadem etiam urbe Tornacensi duo milites
manebant, quorum unus, nomine Gualterus, filius
Huberti, de potentioribus provinciae optimatibus habebatur;
alter vero Radulfus de Osmunt nullo