PL 180, col. 49
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
frequentaturos; sicque se quidem diminuendos,
illos vero super se fore augmentandos. Talibus
objectionibus cernens episcopus per aliquot dies
suam petitionem prolongari, metuensque ne in his
dilationibus magistrum Odonem contingeret alias
proficisci, rursum evocatis canonicis, ubi vidit omnes
preces suas ineassum effundi, aliquantulum animo
motus: « Eia, inquit, jam nunc in nomine
Domini, et virtute obedientiae praecipio vobis ut dicatis
si ecclesiam, quae in manu mea est et ad vestram
communionem nequaquam pertinet, non liceat
mihi tradere his qui in ea Deo serviant, et ad honorem
Dei eam construere studeant. » Tunc illi obedientiae
vinculo constricti, scientesque ecclesiam
illam in manu episcopi esse, et quod vellet exinde
licere ei facere, nec se jure canonico aliquid contra
dicere posse, tandem consilio accepto dicunt se
quod episcopo de ea placeret esse concessuros, ea
tamen conditione ut de parochianis suis absque sua
concessione nullum liceret, postquam in saeculari
vita defunctus esset, ibidem sepeliri. Episcopus itaque
magnifice gratulatus, sequenti Dominica, quae
fuit VI Nonas Maii, in crastino apostolorum Philippi
et Jacobi, congregata maxima processione canonicorum
totiusque populi, praefatum magistrum
Odonem cum suis quinque clericis ad ecclesiam, in
honorem sanctissimi Christi confessoris atque pontificis
Martini fundatam, quae pro impetu barbarico
olim facto, amisso monachorum obsequio sibi sub
abbate servientium, destructa fuerat, eos deducit,
eamque eis liberam et episcopali privilegio confirmatam
coram omnibus tradit, sicque eos ibidem
sub regula Sancti Augustini canonice in habitu clericali
Deo servituros dimisit. Facta vero sunt haec
anno Dominicae Incarnationis 1092, apostolicae sedi
praesidente papa URBANO, Remensi vero archiepiscopo
Rainaldo, Tornacensi ac Noviomensi episcopo
domno Rabodo, Francorum regnum regente Philippo,
Romanorum imperatore Henrico, Anglis etiam
principante inclyto rege Guillelmo, Roberti Northmannorum
comitis filio, qui, Heraldo rege cum
exercitu suo devicto, violenter sibi Angliam subjecerat,
Flandrensium comitatum tenente juniore Roberto
Frisionis filio.
12.
Robertus iste filius fuit Balduini comitis,
qui ecclesiam Sancti Petri oppido Islensi aedificavit,
et canonicos in ea posuit, seque ibidem sepeliri
mandavit. Quo mortuo Balduinus filius frater praefati
Roberti ei successit, qui ecclesiam Sancti Petri
Hasnoniensis construxit, ibique monachos posuit,
et in ea se sepeliri mandavit. Hic Balduinus praecepto
patris sui Balduini comitis Richeldem, uxorem
Hermanni comitis Montensis, post mortem ejus conjugem
duxit, et ex ea duos filios Balduinum et Ernulfum
genuit, sicque pacata diutius seditione, quae
longo tempore inter eos duraverat, utrumque comitatum,
Flandrensem scilicet et Montensem, tenuit.
Quod audiens Leo tunc temporis papa Romanus,
qui prius fuerat Tullensis episcopus, et vocabatur