PL 180, col. 50

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

Bruno, dixit conjugium illud non esse legitimum
quoniam consanguinitatis linea propinqui erant,
prophetavitque posteros Balduini non diu possessuros
utrumque comitatum. Quod verum fuisse finis
probavit; nam Balduinus, qui Insulae jacet, timens
ne post mortem suam seditio nasceretur inter filios
suos Balduinum et Robertum, totam terram suam
in vita sua Balduino dedit, et optimates suos hominium
et fidelitatem promittere fecit, ita ut apud
Aldenardam super reliquias sanctorum, praesente
patre et filio multisque principibus, idem Robertus
publice juravit quod nec ipsi Balduino, nec haeredibus
ejus aliquo modo de terra Flandriae noceret,
quo juramento completo, de Flandria exivit et in
Frisiam secessit.

13.
Post aliquot vero annos audiens Balduinum
germanum suum defunctum, et in coenobio Hasnoniensi
sepultum, filiumque ejus Ernulfum jam Flandrensem
comitem factum, quibusdam Flandriae principibus
secrete convocatis multisque muneribus
promissis, Flandriam intravit, praetermissoque juramento
quod fecerat, bellum contra nepotem suum
paravit. Quod audiens Ernulfus, juncto sibi Philippo
Francorum rege, de cujus manu terram susceperat,
patruo suo Roberto cum exercitu suo apud castrum
Casletum occurrit: ibique praelio conserto et Ernulfo
interfecto, Robertus Flandriam obtinuit, et Richeldis
mater Ernulfi de Flandria pulsa cum altero
filio suo Balduino, comitatum Hainoensem repetiit,
sicque prophetiam Leonis papae veram esse claruit.

Robertus autem statim legatos ad Henricum imperatorem
direxit, rogans ut, si necesse esset, sibi
adjutor existeret. Ex his legatis fuit unus Balduinus
advocatus Tornacensis, qui postea monachus fuit
domini Anselmi Cantuariensis archiepiscopi, quique
retulit quod, dum Coloniae propinquassent, obviaverunt
cuidam matronae honestae et ignotae, a qua requisiti
qui essent, unde venirent, quo tenderent,
cum nollent ei rem sicut erat revelare: Scio, inquit,
vos esse legatos Roberti Flandrensis comitis, qui
juramentum quod patri suo pro germano suo fecerat
praetergressus, filium ejus interfecit, et terram
ejus invasit; vos quoque nunc ad imperatorem Henricum
propter obtinendam gratiam et amicitiam
dirigit. Sciatis itaque vos prosperum iter et gratiam

Caesaris habituros, ipsumque Robertum cum filio
suo Flandriam pacifice possessurum, sed nepotem
suum qui ex filio suo genitus fuerit, sine prole moriturum,
cui succedet quidam pulcher juvenis de
Dacia veniens, qui tamen et ipse sine prole morietur:
post quem duo alii de Flandria contendent,
alterque eorum alterum interficiet, et victor Flandriam
obtinebit, ipsiusque haeredes Flandriam possidebunt
usque ad tempus Antichristi. Haec ego adhuc
parvulus a praefato Balduino Tornacensi advocato,
qui unus ex legatis fuerat, narrari audivi. Nunc autem
jam in senium vergens vera esse propriis oculis,
sicut dixerat, conspicio.
14.
Robertus namque praedictus in magna pace

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.