PL 180, col. 63

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

Jerusalem profectus fuerat, injuste a patruo suo Roberto
de Flandria pulsum et exhaeredatum conquestus
est palam coram optimatibus regis, ut sibi terram
et haereditatem avitam redderet humiliter regem
postulavit, et ubicunque rex sibi in toto regno
suo diem posuisset se ire paratum, et quod nullus
se propinquiori vel rectiori ac majori jure haec res
Flandriae esse deberet armis et duello sui proprii
corporis probaturum subjunxit. Petitioni ejus milites
qui cum eo venerant acclamabant, regique
magnam in tota provincia pacem exinde venturam
suggerebant, aliaque negotio praesenti expetentia
plurima subnectebant. Rex prudentissimus benigne
omnibus respondebat, ipsumque comitem consanguineum
suum vocans, multa spe animum ejus ad

impetrandum quae petebat, sublevabat; sed quia
juxta Salomonem: Cor regis in manu Domini, quocunque
voluerit inclinabit illud [(Prov. XXI, 1)]
, aliter
voluntas regis quam comes voluerit versa est. Cum
enim multi certos se esse putarent quod Flandria
eidem comiti reddenda foret, repente nescio cujus
venti flatu impellente auditum est eam datam esse
cuidam juveni, Guillelmo scilicet Roberti Northmanniae
comitis, qui a germano suo rege Anglorum
Henrico tunc temporis adhuc in custodia clausus
servabatur, quique de filia Roberti senioris comitis
Flandrensis, ut longe superius dictum est, fuerat
genitus. Hic ergo praefatus adolescens Balduinus
spe sua frustratus, a facie regis iratus abscessit, et
contra Flandriam arma corripuit, paucisque post

diebus transactis oppidum quod dicitur Aldenarda
invadens, totam usque ad cineres combussit, ita ut
in ecclesia Sanctae Walburgis plusquam centum
diversi sexus et aetatis fuerint cremati. Rex vero
cum novo comite Flandriam ingressus Burgis venit,
domnoque Simoni Tornacensi episcopo mandavit
ut congregatis dioecesis ejusdem abbatibus ad sepeliendum
corpus gloriosissimi comitis Caroli quantocius
veniret. Quod tunc de ipso corpore vidi,
fidenter refero. Accersivit parvitatem meam dominus
episcopus cum domino Absalone abbate
Sancti Amandi, multisque praesentibus sepulcrum
illud quod de columnis marmoreis Bertulfus praepositus,
ut paulo ante diximus, construi fecerat,
eversum est; corpusque comitis inde levatum ad

ecclesiam Sancti Christophori martyris, in eodem
oppido sitam, est a rege cum magna processione
delatum, quatenus die statuta congregatis principibus
et universo populo ecclesia Sancti Donatiani
reconciliaretur, et corpus ad eamdem relatum decenter
in terra sepeliretur. Cum ergo timeremus ne
forte odor corporis bajulos ejus gravaret, jam enim
plusquam L dies a morte ejus transierant, pro nihilo
omnes timuisse misericors Deus evidenter ostendit;
nullum enim omnino ex eo sensimus noxium odorem
manasse, imo (quod magis mirum est) linteum
quo fuerat corpus involutum ita candidum et incorruptum
vidimus, ut nulla omnino signa in eo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.