PL 180, col. 64

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

nisi recentis sanguinis cerneremus. Quantus ibi gemitus,
quantus dolor, quis clamor et planctus, qualis
lacrymarum fluctus a rege cunctisque principibus,
imo universo populo fusus fuerit, praetereo
quia haec etiam me tacente facile potest advertere
pia legentis intentio. Post quinque ergo dies reconciliata
eadem ecclesia, et post missae celebrationem
decenter sepulto comitis corpore, protinus rex dominum
Rogerium juvenem clericum in sede praepositi
statuit, quoniam Bertulfus praepositus jam aufugerat.
Quo facto, turrem, in qua proditores adhuc
clausi et obsessi detinebantur, rex invasit; sed quia
fortissima erat, illique viriliter repugnabant, non
tam facile eam capere potuit. Nocte sequenti Burchardus
cum avunculo suo Bertulfo de turre clam

exeuntes fugerunt, aliosque omnes in mortis periculo
reliquerunt. Qui, cum vidissent frustra se repugnare,
ad ultimum se regi reddiderunt, eumque
ingredi permiserunt. Rex vero cunctos simul captos,
primo in ejusdem turris carcere per triduum
jussit servari; dehinc eductos, et superius reductos,
de propugnaculis ipsius altissimae turris singillatim
fecit praecipitari, sicque XXX homines praecipitio
interfecit. Bertulfus vero et Burchardus, cum jam
de provincia exissent et etiam usque Tornacum
venissent, divino tamen judicio effugere nequiverunt;
sed rursus in partibus Flandriae comprehensi,
turpissime suspensi vitam indignam misera morte
finierunt.
36.
Rex itaque Franciam rediens Guillelmum in

Flandria comitem reliquit, qui primo quidem in
ingressu suo, etiam coram rege Flandrensibus tam
militibus quam oppidanis bona promisit, libertatemque,
et leges suas more antecessorum suorum
se servaturum publice jurejurando firmavit. Ubi vero
omnes sibi subjectos vidit, protinus elatus, bona et
substantias eorum diripere, deinde eos etiam vinculis
astrictos et custodiae mancipatos ad redemptionem
sui coepit compellere. Confestim Flandrenses
perterriti utpote talium non assueti, et de malis pejora
exspectantes, unanimiter rebellare disponunt,
et mori potius quam talia pati eligunt: primique
Insulenses, quos magis affligebat, ei palam resistere
ausi sunt. Erat tunc temporis in Lotharingiae provincia
quae dicitur Auxatia, juvenis quidam miles,

nomine Theodoricus, filius Simonis ducis Auxatiae,
quem ex filia Roberti senioris comitis Flandriae
genuerat, quae prius Henricum comitem Bruselliae
maritum habuerat, sed eo apud Tornacum
interfecto praefato Simoni duci nupserat. Hunc ergo
juvenem scientes Flandrenses propinquiorem Caroli
fuisse, utpote materterae ejus filium, secreto ad
eum legatum dirigunt, et ut Flandriam veniat poscunt.
Protinus Theodoricus vix tribus militibus
comitatus Flandriam venit, veniens gaudenter suscipitur.
Jamque Guillelmo fidentius repugnatur. Rursum
petente Guillelmo rex cum archiepiscopo
Atrebatum revertitur. Theodoricus quasi alieni juris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.