PL 180, col. 68

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

39.
Domnus itaque Odo abbas factus, cum monachis
suis instituta et collationes, seu Vitas Patrum
assidue coepit legere, et quidquid legissent illico volebant
opere adimplere. Unde factum est ut zelum
Dei habentes, sed forte non secundum magnam
scientiam, tertio adventus sui anno conqueri inciperent
se non in bono loco remansisse, ubi clamores
juvenum, cantilenas puellarum audiebant, ubi saecularium
vestes videbant, quibus ab intentione sua
plurimum animus eorum impediretur; desertum
potius expetendum, ubi liberius divinae possent vacare
meditationi. Haec et his similia per dies singulos
invicem conferentes, et multoties exinde graviter

suspirantes, tandem unanimi accepto consilio, dum
quadam nocte solito temperius Matutinos decantassent,
finitis illis, vestes suas et libros plaustro imponunt,
sicque ante mediam noctem ecclesiam
vacuam relinquentes praecedente abbate, omnes,
nullo civium sciente, quantocius de provincia exire
satagunt. Mane vero facto cum cives ecclesiam
S. Martini orationis gratia ex more adeuntes quod
gestum fuerat comperissent, illico quasi urbis interitus
immineret, gemere, alter alteri quod audierant
cum moerore nuntiare, non se dignos eorum consortio
fuisse proclamare, postremo ad ipsam ecclesiam
catervatim currere, ubi dormierant, ubi comederant,
cum lacrymis circuire, universaeque regioni
novam quamdam calamitatem superventuram ejulando

coeperunt pronuntiare. Ubi vero per sanctimoniales
quasdam, prope ecclesiam commanentes,
didicerunt eos Noviomum ire, quatenus a domno
Rabodo episcopo, qui tunc ibi morabatur, abeundi
licentiam peterent, protinus evocato Everardo castellano
totius regionis illius principe, cunctisque
majoribus urbis in unum celeriter congregatis, accepto
generali consilio ad episcopum festinato miserunt,
mandantes ei ut nullam spem ulterius ingredi
Tornacum haberet, si eis licentiam daret. Legatus
itaque equo vehementer calcaribus fatigato monachos
praevenit, episcopo rem gestam retulit, deinde
principis et civium verba subjunxit. Protinus episcopus
lacrymis perfusus respondit hoc superfluo cives

mandasse, quoniam etiamsi ipsi rogarent ut monachos
abire permitteret, ipse nullo modo super hoc
eis assensum praeberet. Continuo ergo in via qua
eos venturos sperabat, ipse explorandi gratia legatum
dirigit; eisque propinquantibus in occursum
eorum pergit, vidensque eos omnes fere XXX pedites
venientes, militibus et clericis suis, ut de equis
descenderent, et monachos ascendere facerent praecepit.
Monachi vero ascendere nolentes usque ad
episcopum perveniunt, et in medio portae Noviomensis
urbis pedibus ejus prostrati, abeundi licentiam
deposcunt. Protinus episcopus cum nimio fletu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.