PL 180, col. 342

De sacramento altaris (Guillelmus abbas), J. P. Migne

vera panis substantia: nisi quod de aqua nihil remansit
in mutatione illa; de pane vero mutato ad
peragendum sacri institutum mysterii sola remanet
species visibilis. Unde B. Ambrosius: « Ne, inquit,
horror cruoris fieret, ideo in similitudine
accipis sacramentum. » Nam panis substantiam
post Domini corporis consecrationem in altari superesse,
semper abhorruit pietas Christiana, nuperque
damnavit in Berengario Turonensi, ejusque
sequacibus. Nam si hoc admitteretur, jam Verbum
non incarnatum tantum, sed etiam, si dici posset,
diceretur impanatum, si sicut ille dicebat, panis sic
in corpus Domini transiret, ut tamen panis esse
non desineret.
Corpus igitur sacrificii non aliud intelligo, quam

quod mortuum est, et resurrexit: quod non corpus
sacrificii, sed, sicut vere est, appellamus corpus
Domini. Quod idipsum esse, quod in altari sacrificatur
qui non credit in eorum numero se constituit,
qui abierunt retro, dicentes, Durus est hic sermo [(Joan. VI)]
.
Sed et vos corpus illud sacrificii aliquando
appellatis corpus Domini. Sed, pace vestra dictum
sit, infertis quod nescio an corpori sacrificii,
sed corpori Domini non convenit. Nam corpus Domini,
imo Dominum Jesum in corpore suo, ipso
inquam corpore in quo nobis praesto est in altari;
quod non est aliud quam quod sedet ad dexteram
Patris, motum et sensum habere, et per omnia
nostrae esse naturae, licet alterius gloriae, contradicet
nullus, nisi insipiens ille qui dicit in corde suo.
Non est Deus
[(Psal. XIII)]
. Quod si corpus sacrificii
visibilem illam speciem appellatis, quae apparet in
altari, videlicet propter similitudinem panis corporalis,
stultus et ineptus erit ille adversarius qui ea
requiret in specie panis quae propria sunt viventis
corporis, id est vitam, sensum, et motum, et non
potius ea quae propria sunt illius speciei; ut est
rotunditas, albedo, et caetera hujusmodi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.