PL 180, col. 723

De natura corporis et animae (Guillelmus abbas), J. P. Migne

« receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei
fieri [(Joan. I)] . »
Sed consideremus gradus ab imo usque ad supremum,
quibus anima ad perfectionem contendens,
proficiendo ad suum conscendit auctorem. Anima
igitur in primo gradu corpus hoc terrenum atque
mortale praesentia sua vivificat; colligit in unum,
atque in uno tenet; defluere atque contabescere
non sinit: alimenta per membra aequaliter suis cuique
redditis distribui facit, congruentiam ejus modumque
conservans, non tantum in pulchritudine,
sed etiam in crescendo atque gignendo. Sed haec
omnia homini etiam cum arbustis communia videri
queunt. Haec enim et dicimus vivere, in suo vero
quodque illorum genere custodiri, ali, crescere,

gignere videmus ac fatemur. Ascende itaque ad
alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus,
ubi evidentior manifestiorque vita intelligitur,
quorum nobis cum his quae radicibus fixa tenentur,
nulla potest esse communio. Intendit se anima in
tactum, et calida, aspera, lenia, dura, mollia, levia,
gravia, sentit atque discernit. Deinde innumerabiles
differentias saporum, odorum, formarum, gustando,
olfaciendo, audiendo videndoque dijudicat. Atque
in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis
sunt asciscit atque appetit, rejicit fugitque
contraria; removetque se ab his sensibus certo intervallo
temporum, et eorum motus quasi per quasdam
ferias reparans, imagines rerum quas per

eos hausit, secum catervatim atque multipliciter
versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe
etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur;
et sine labore ordinat membrorum concordiam.
Pro copulatione sexus agit quod potest, atque in
duplici natura societate atque amore molitur unum
corpus: sed haec rursus omnia posse animam etiam
in bestiis, nemo negat. Ergo attolle te in tertium
gradum, qui jam est homini proprius; et cogita
memoriam, non consuetudine inditarum per sensus
ad animam, quae ad bestias pertinet, sed animadversione
atque signis commendatarum atque retentarum
rerum innumerabilium, tot artes opificum,
agrorum cultus, exstructiones variarum urbium;
aedificiorum, ac moliminum multimoda miracula;

inventiones tot signorum in litteris, in verbis, in
gestu, in hujuscemodi sono, in picturis atque tigmentis;
tot gentium linguas, fluvios eloquentiae,
carminum varietates, ludendi ac jocandi causa milleformes
simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi
subtilitatem, numerandi peritiam, praeteritorum
ac futurorum ex praesentibus conjecturam.
Magna haec et omnino humana; sed est adhuc ista
partim doctis atque indoctis, partim bonis ac malis
animis copia communis. In his tribus gradibus
vides, anima quid valet in corpore. Suspice igitur et
insili quarto gradui quo bonitas incipit, et omnis
vera laudatio. Hinc enim anima se non solum suo,
secundum quod universi partem mundi agit, sed
ipsi etiam universo corpori mundi audeat se praeponere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.