PL 180, col. 743

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

non minus esse creduntur, sic quae sunt incomprehensibilia
intellectibus humanis non minus esse credantur.
Ut igitur ait Apostolus, Deum nunc per
speculum et in aenigmate [(I Cor. XIII, 12)]
contemplantes,
multum de ipso cognoscimus, si ipsum nobis
incomprehensibilem, in his quae ex nihilo fecit,
mirabilem in seipso credamus mirabiliorem.

Quia a vere fidei cognitione originalis delicti caecitate
tenti, ad varios errores decideramus, ut,
instigante diabolo idololatriae, et peccatorum passionibus
deservientes, ad mortem obstinata mente tenderemus,
magna sua gratia Verbum Dei caro factum
est, et habitavit in nobis [(Joan. II)] : ut qui de suo
erat incomprehensibilis, de nostro nobis fieret cognoscibilis,
et de nostro quasi e vicino fieret appetibilis,
dum germanae carnis nostrae gloriam in ipso,
gloriam quasi Unigeniti a Patre, videremus: et ex
ipsius jam quasi cooriginalis gloriae visibilibus signis,
in invisibilium amorem rapti, ad vitae aeternae patriam

reduceremur.
Dominicae igitur Incarnationis opus, sicut ipsi
Deo prae caeteris omnibus operibus suis proprie
proprium, sic prae omnibus operibus suis praecipue
fecit praecipuum: ut hominem in unitate personae
suae assumptum, et quasi ex adjuncta divinitate
deificatum, ita glorificaret, ut non solum hominibus,
sed et omnibus angelicis spiritibus adorandum praeferens,
in dextera Dei Patris collocaret. Unde Augustinus
in libro contra Maximinum [(lib. III, c. 2,
tom. VIII, col. 693)] : Ait Apostolus: Propter quod
eum superexaltavit, et dedit illi nomen quod est super
omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
coelestium, terrestrium et infernorum [(Philip. II, 4)]
:

Nec quaeritis cui donaverit, utrum homini an Deo.
Quomodo enim donaverit, evidenter apparet. Humiliavit,
inquit, semetipsum usque ad mortem, mortem
autem crucis. Propter quod et Deus superexaltavit
illum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen [(ibid.)]
.
Nunquid antequam hoc fieret, non erat altus Filius
Dei, Verbum Deus apud Deum: sed posteaquam
propter hoc exaltatus est, quia factus est obediens
usque ad mortem crucis, tunc coepit esse altus Filius
Dei, unicus Dei Deus, tunc coepit habere nomen
quod est super omne nomen? Quis hoc insipientissimus
dixerit? Hoc ergo illi donatum est ut homini,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.