PL 180, col. 744
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
Hortando quidem et inducendo ad fidem, modum
prologi excedere visus sum: sed ideo, quia fidem
magis vidi necessariam ad percipiendam veritatem
sacramenti, unde acturus sum. Nunc igitur primam
portiunculam hujus operis, Deo annuente, expediam
de veritate Dominici corporis; secundam, de ipsius
sacramenti variis quaestiunculis.
DIVI ALGERI DE SACRAMENTIS CORPORIS ET SANGUINIS DOMINICI LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Deus hominem Dominicum pro nobis assumptum, super omnia exaltavit.
secundum quem factus est obediens usque ad
mortem crucis, quod jam habebat idem ipse Filius
Dei Deus de Deo natus aequalis. Item S. Augustinus, [(lib. II, c. 2, tom. VIII, col. 693)] ,
in eodem: « Homini
ergo donavit ista, non Deo. » Neque enim cum
in forma Dei esset, non excelsus erat, aut non ei
genua flectebant, coelestia, terrestria et inferna.
Sed cum dicitur: Propter quod illum exaltavit, satis
apparet propter quid illum exaltaverit. In qua
ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est, ipsi
donatum est nomen quod est super omne nomen:
ut cum ipsa forma servi nominetur, unigenitus Filius
Dei intelligatur. Item Augustinus in Tractatu
psalmi octavi [(II. 2, tom. IV, col. 43)] : « Et constituisti
eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem
et opera manuum Dei sunt angeli, etiam
super angelos constitutum accipimus unigenitum
Filium, quem minutum paulo minus ab angelis per
humilitatem carnalis generationis et passionis audimus
et credimus. Omnia, inquit, subjecisti sub
pedibus ejus. Nihil excipit cum dicit omnia. » Et ne
aliter liceat intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum
dicit: Excepto eo qui ei subjecit omnia. [(I Cor. XV,
27)]
.
Nec mirum si filius hominis Filio Dei in una persona
unitus, sicut participium divini nominis, sic
etiam divinae gloriae assequatur: ut exaltatus super
omnem creaturam, flexione genuum ab omnibus
adoretur, et Unigenitus Dei per ipsum cui unitus
est nominetur. Cur enim hoc minus Deus faceret
homini sibi personaliter unito, quam per eum facit
anima corpori sibi unito? Confert enim participium
nominis et naturae quam habet, ut ab anima animatum
vivat et sentiat, quod ex se non habebat. Sed
et ignis ferrum transverberans, ignitum reddit;
candoremque suum et calorem conferens, ipsum
scintillare, flammescere et urere contra suam naturam
facit. Cum ergo ignis igniat, anima animet,
quid Deus nisi hominem sibi unitum deificet, et
super omnem creaturam exaltatum, puritatis, omnipotentiae,
et Deitatis etiam praerogativa secum glorificet?
CAPUT II. Quod quoniam Christus exaltatus est super omnia, et in eo nobis cuncta donata sunt, similem etiam gloriam nos sperare debeamus.