PL 180, col. 745

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Sed et ut certius in simili natura nostra per gratiam
Christi speremus gloriam, nos ejus fratres fecit.
et illum, et cum illo omnia nobis donavit [(Rom. VIII, 7)] :
ut dum Dominicum hominem in
unitate personae Dei, credimus deificatum, non dubium
sit, quod, mediante ipsius gratia, teste Joanne,
nobis est datum. Ait enim: Quotquot receperunt
eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [(Joan. I,
12)]
, qui ex Deo nati sunt. Unde Augustinus in secundo
sermone super Joannem [(n. 15, tom. III,
part. II, col. 303)] : « Ut homines nascerentur ex

Deo, primo ex ipsis natus est Deus. Noli ergo mirari,
o homo, quia efficeris per gratiam filius, quia nasceris
ex Deo secundum Verbum ejus. Prius ipsum
Verbum voluit nasci ex homine, ut tu securus nasceris
ex Deo. »
Revera enim ut securiores essemus in ipso de
conformitate et unitate tantae gratiae in humili
nostra natura naturam carnis nostrae sibi univit
Deus in eadem persona, ut dum eam tam mirabiliter
glorificatam videremus, de germanae carnis nostrae
glorificatione non desperaremus. Quia igitur
in hanc gratiam nos adoptare voluit, ut qui nec digni
servi fueramus, filios Dei faceret, et Christo
cohaeredes ordinaret: ipsum quem primogenitum in

multis fratribus et sibi unigenitum esse voluit, in
quo erat plenitudo divinitatis corporaliter, privilegio
omnis gratiae non ad mensuram, sed super omnem
creaturam insignivit, ut ipse de Spiritu sancto
conceptus et Dei Filius non renatus, sed natus, nos
in iniquitatibus conceptos, et servos diaboli natos,
per gratiam filios Dei renasci faceret; et eos secunda
nativitate recolligens et immutans, ad suam gloriam
proveheret, quibus prima sua nativitate omnimodis
praecelleret.
Ut ergo deificum corpus Christi cujus esset potentiae
claresceret, sicut sol vitrum sine sua vel
illius laesione penetrat, sic ipsum non phantasticum,
sed verum virginis matris virginalia integra integrum
pertransiens, nec ab eis dissipatur, nec ea

dissipat. Res quidem stupenda et ineffabilis, sed
nobis non incredibilis, quia Omnipotenti non impossibilis.
Unde August. [(tract. XCI, n. 3, t. III,
part. II, col. 719)] super Joannem: « Omnia quidem
caeterorum miracula superat quod est natus ex
virgine, matrisque integritatem solus potuit nec conceptus
violare nec natus. »
Ut autem sic nasceretur Deus, illum decuit, nobis
profuit, ut mundus natus nos mundaret, potenter
natus infirmos roboraret. Suam enim munditiam, ut
conformitate illa sibi uniti placeremus, nostram
esse voluit: ne vero contra hostem saevissimum
nostra infirmitate deficeremus, suam potentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.