PL 180, col. 746

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

nostram fecit ut, dum sua fortitudo promptior est
nobis quam nostra, per suam gratiam sibi devotiores;
et dum fortior, per suam omnipotentiam contra
hostem simus fortiores. Ut enim potentes non
tamen omnipotentes creari potuimus per naturam;
sed modo dum Omnipotens est fortitudo nostra,
quasi omnipotentes efficimur per gratiam. Unde et
Dominus in Evangelio: Omnia possibilia sunt credenti [(Marc. IX, 31)]
.
Si ergo, quia nobis omnia possibilia
sunt, omnipotentes efficimur, quid, Deo adjutore,
nobis nocet nostra infirmitas, quae et humilitatis
auget meritum, et virtutis nescit detrimentum?
Quid enim fortitudinis rusticus amitteret, si in causa
sua contra aliquem potentem rex ei patrocinaretur
ubi ipse non posset? Unde et Apostolus: Si Deus

pro nobis quis contra nos? [(Rom. VIII, 7.)]
Item in
Psalmo: In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum
deducet inimicos nostros [(Psal. LIX, 20)]
. Item Dominus
in Evangelio: Confidite, quia ego vici mundum [(Joan. XVI, 18)]
.
Quod cur diceret, nisi illa sua victoria
nostra esset? Unde Augustinus in sermone de
natali martyrum [(CCCXXXIV, n. 2, t. V, col. 1298)] :
« Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Quomodo non etiam et cum illo omnia
nobis donavit? [(Rom. VIII, 32)]
Quando ipsum nobis donavit,
cum illo nobis omnia donavit. Terret te fremitus
mundi, cui donatus est artifex mundi? » Christum
nobis donatum esse gaudeamus, et nullos in
hoc saeculo inimicos timeamus. Quidquid ergo potentiae
seu nascendo, seu infirmos curando, mortuos

suscitando, ipse a mortuis resurgendo, coelos ascendendo,
monstravit, nobis fecit, ut ad roborandam
infirmitatem nostram et salutem conferendam potens
crederetur et esset, et illuc non desperaret
caro pervenire, quo carnem cognoverat ascendisse.
Unde Augustinus in sermone undecimo de verbis
Evangelii: « Serpentis astuta pernicies, ut laude
Christi te avertat a Christo, dolose praedicat, quem
vituperare non audet: exaggerat majestatem ejus,
ut singularem faciat: ne tu speres tale aliquid,
quale in illo resurgente monstratum est. Excita ergo
fidem et dicenti: Christus solus potuit, nos non possumus,
responde et dic: Ideo Christus potuit quia
Deus. Respondebit ille: Utique quia Deus. Dic et

tu: Et quia Deus, quia omnipotens, cur desperabo
quod poterit et in me, quod demonstravit in se propter
me? » Revera enim quia, ut ait Isaias, puer natus
est nobis, et filius datus est nobis [(Isa. IX, 6)]
: et
cum illo, ut dictum est, omnia, quidquid in homine
gessit propter nos fecit, ut cum ipse habens omnia,
nobis datus esset, in ipso tam abundanti dono, nihil
ad salutem pertinens nobis deesset: sed etiam in
hac vita, ut ait Apostolus [(I Cor. XV, 28)] , Deus omnia
in omnibus esset. Ut igitur hoc patenter nobis constaret,
ne ullatenus de sua gratia diffideremus, doctrinis,
exemplis, sacramentis, promissionibus, beneficiis,
dilectionem suam nobis commendans et nostram excitans,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.