PL 180, col. 747

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

fragilitatemque roborans, pietatis affectu se
nobis patrem vocari et esse voluit, quaecunque in
nomine suo peteremus se daturum promisit: et, quia
originaliter et miserabiliter servi eramus hostis
nostri, hostes autem Dei patris nostri eadem
natura qua perieramus, majori nostro honore, majori
hostis confusione nos reparans, ad solvendum
pro nobis Adae debitum, ipse nihil ex se
debens, noster vicarius exstitit: et, ut nos liberos et
securos ab hoste redderet, pro voluptate cibi vetiti
Adae oblata, facultatem sanguinis sui voluntati ejus
permissam recompensans, hoc pretio nos ita redemit,
ut quia Dominus a nequam servo suo injuste
vita spoliatus est, ipsum jure suis omnibus (nobis
scilicet) spolians, et quia nos captivaverat, captivans,

simpla morte sua duplam nostram, triduana
aeternam auferret: ejusdemque mortis poena sibi
indebita, Adae peccatum, quod inultum esse non poterat,
luens, Patris iram pro nobis satisfaciendo
placaret, poenamque sine fine nobis debitam relaxaret:
et quia ipsi Patri solus ab origine mundi
plenam obedientiam usque ad mortem servando de
hoste suo triumphavit, hoc singulari suo merito, in
ipso homine, quo mortem pertulit, super omnia, ut
dictum est, exaltatus, nos Patris gratiae reconciliatos
de servis diaboli faceret filios Dei, baptismi sacramento
regenerans, et spiritu adoptionis filiorum
corda fidelium mundans, illuminans et roborans, ac
variis charismatibus ornans.
CAPUT III. Quod ad majorem tantae gratiae certitudinem ipsum caput nostrum Deus, nos membra ipsius ita constituit, ut nos corpus ejus cum ipso capite dicamur Christus, sacramento et veritate corporis sui nos sibi uniens, et incorporans.

Ad ultimum etiam ne aliquid in ipso nobis alienum
videatur aut arduum, ita vere et perfecte communicavit
nobis seipsum, ut visibiliter etiam corporis
et sanguinis sui mirifico sacramento, Ecclesiam
sibi uniens et concorporans tanta gratia insigniret,
ut ipse caput ejus, et ipsa esset corpus
suum, non nomine tenus tantum, sed in veritate
sui corporis, vere sibi concorporatum: ut in illo
nullius gratiae nobis esset divortium, cum quo nos
solidaret tam unicae unitatis sacramentum: certumque

esset, hoc pacto nos cum ipso per ipsum, in
vita aeterna, similem dignitatis obtinere gloriam, si
cum ipso per ipsum, in hac vita similem innocentiae
servare voluerimus gratiam: maxime cum ipse
moriturus, sub ipsius sacrosancti sanguinis sui Novo
Testamento, cui, ut ait Apostolus [(Galat. III, 15)] , superordinari
autmutari nefas est, vitae aeternae pactum
nobis assignaverit, et ipse a mortuis resurgendo, in
se capite nostro, quomodo corpus suum glorificare
deberet ostenderit. Non enim esset misericordiae Dei
et justitiae condignum, si eos repelleret a regni sui
consortio, quibus tam familiariter uniri dignatur in
mundi exsilio; eisque honoris vicissitudinem non
rependeret in manifesta visione suae majestatis, a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.