PL 180, col. 751

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

similitudine praedicta dicamur panis Dominicus,
dicamur etiam corporis Christi cibus, et sanguinis
ejus potus; quia, scilicet, sicut cibus et potus temporalem
vitam, sic unitas Ecclesiae confert aeternam:
ideo sancti eamdem unitatem vocant virtutem
et rem sacramenti, rem, quia ab eo significatur;
virtutem, quia effectu divinae gratiae cum
Christo maxime operatur: quamvis Christus ut
caput nostrum virtus principalis et res sacramenti
sit substantialiter et vere, societas vero et unitas
ecclesiastica, figurate.
Non igitur errorem generet quod sancti aliquando
de corpore Christi, aliquando per se loquuntur de
corpore Ecclesiae in eodem sacramento; quia, etsi
in unitate et effectu salutis utriusque corporis est

similitudo in eminentia dignitatis, in veritate substantiae,
soli capiti nostro Christo servanda est, suae
singularitatis summa discretio. Quamvis enim hoc
sacramento reformet corpus humilitatis nostrae,
etiam in hac vita configuratum corpori claritatis
suae, non tamen non usque adeo superextendere
debemus, ut quantumcunque nos sua humanitate
vel similitudine exaltet, usque ad ejus dignitatem
pertingere praesumamus; sed sic suscipiamus misericordiam
suam in medio templi sui, ut usque in
fines terrae sit laus sua secundum nomen ejus. Ipse
enim est caput corporis Ecclesiae, non unitate personae,
sed gratiae.
CAPUT IV. Quid sit sacramentum, et quot modis accipiatur.

Quia igitur hoc suo sacramento Christus Ecclesiam
suam unit sibi et concorporat, de veritate
ejus et virtute, quasi de re ineffabili, quantum Deus
dederit disseramus: si tamen prius quid sacramentum
sit discutientes, quomodo figura a veritate rei
quam significat, discernenda sit ostenderimus.
Augustinus in libro X De civitate Dei [(c. 5, t. VII,
col. 241)] : « Sacramentum visibile, invisibilis rei
sacramentum est, id est sacrum signum. » Item
Augustinus in lib. II [(c. 1, t. III, c. 19)] . De doctrina
Christiana: « Signum est res praeter speciem
quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens
in cognitionem venire. » Item alibi [(Quaest. in
Levit. 84, t. III, col. 524)] : « Sacramentum est

invisibilis gratiae visibilis forma. »
Sciendum autem quod sacramentum et mysterium
in hoc differunt, quia sacramentum signum
est visibile aliquid significans, mysterium vero aliquid
occultum ab eo significatum. Alterum tamen
pro altero ponitur, ut superius dictum est: mysterium
vestrum accipitis, ut sit mysterium occultans
et occultum, et sacramentum signans et signatum.
Unde Maximus in quadam homilia Epiphaniae [(hom. 10, p. 77, ed. 1784)] :
« Mystica ejus nativitas
sempiterno gaudio et terram laetificavit et coelum.
Hunc ergo regem coelestium, hominumque rectorem
sub carnis mysterio venientem, impius tremit Herodes. »
Nec solummodo sacramentum pro alterutro,
id est, vel pro signo vel pro signato invenitur, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.