PL 180, col. 752

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

etiam pro utroque. Sicut cum dicitur: Verbum caro
factum est [(Joan. I, 15)]
, caro pro carne et anima.
Itemque: Omnis anima potestatibus sublimioribus
subdita sit [(Rom. XIII, 1)]
: anima pro carne et anima
accipitur.
Nec mirum, si sacramentum pro sacramento et
re sacramenti saepius ponitur; quia et corpus Christi
pro sacramento et corpore Christi invenitur.
Augustinus, De sacramentis altaris: « Corpus Christi,
et veritas et figura est. Veritas, dum corpus
Christi et sanguis, virtute Spiritus in verbo ipsius,
ex panis vinique substantia efficitur. Figura vero
est, id quod exterius sentitur. »
Sciendum etiam quod sacramentum in sacris codicibus
non semper pro sacro signo, sed sacramentum

aliquando jusjurandum, aliquando res sacrata
accipitur. Unde Ambrosius in libro ad Gratianum
apparuisse dicit hominibus unigenitum Patris per
sacramentum assumpti hominis, quasi diceret: Per
hominem quem sibi sacravit, quia homo non signum,
sed potius occultatio divinitatis fuit.
CAPUT V. Quod visibile sacramentum panis et vini, nuncupative dicatur corpus Christi.
Quia igitur sancti sacramentum pro sacramento
et re sacramenti, et corpus Christi pro veritate et
figura indifferenter usurpant, ne errorem generent,
quid in pane Dominico sacramentum, et quid corpus
Christi vere et proprie sit discernamus. Formam

panis et vini et caeteras elementorum remanentes et
visibiles qualitates, sacramentum tantummodo vere
dici et esse: substantiam autem illam invisibilem,
quae ipso sacramento operta est, et in quam panis
et vini substantia translata est, vere et proprie dici
et esse corpus Christi testatur Augustinus in libro
Sententiarum Prosperi, ita ea discernens: « Hoc
est quod dicimus, quod modis omnibus approbare
contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus confici,
duobusque constare: visibili elementorum specie,
et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine;
sacramento et re sacramenti, id est Christi
corpore: sicut persona Christi constat et conficitur ex
Deo et homine, cum ipse Christus verus sit et verus
homo, quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem
in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur

autem sacrificium Ecclesiae duobus, sacramento et re
sacramenti, id est, Christi corpore. » Quae ergo
duo esse approbat, visibile scilicet sacramentum et
invisibilem rem sacramenti, non unum et idem, sed
aliud et aliud esse demonstrat. Unde item Augustinus
in sermone De verbis Domini [(272, t. V, col.
1104)] : « Quod videtis in altari, panis et calix est,
quod etiam vobis oculi vestri renuntiant: quod autem
fides postulat instruenda, panis est corpus,
calix est sanguis. » Et paulo post: « Ista, fratres,
ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur,
aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem;
quod intelligitur, fructum habet spiritualem.
Quia igitur aliud est corporale quod videtur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.