PL 180, col. 762
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
et omnes mare transierunt, et omnes eamdem escam
spiritualem manducaverunt [(I Cor. X, 1)]
. Spiritualem
utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi
manna, nos aliud; spiritualem vero (eamdem) quam
nos. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt.
Aliud illi, aliud nos, sed specie visibili: quod tamen
idem significaret virtute spirituali. Quomodo enim
eumdem potum? Bibebant, inquit, de spiritali sequente
eos petra, petra autem erat Christus [(ibid., 4)]
.
Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus
Christus in Verbo et in carne. Manna et speciem
visibilem panis et vini corporalem escam dicit, diversa
illis et nobis; sed quod credentibus illis et
nobis per hanc diversam escam significatur idem
est, scilicet Christus: et ideo dicit in signis diversa
esse manna et panem, in re, id est in Christo qui
significatur per illa paria; cum tamen sacramentum
panis familiarius significet Christum quam manna,
quia manna futurum, panis praesentem, manna tantum
extrinsecus, panis ita ut substantialiter sit
conversus in corpus Christi, et formaliter significet
corpus Christi. Eadem enim fide Christi salvati
sunt qui ante Christum, qua salvantur et illi qui
modo sunt, quia crediderunt venturum esse quem
nos credimus venisse. Unde Augustinus in libro De
poenitentia [(tract. XXV in Joan., n. 12, tom. III,
p. 2, col. 489)] : « Utquid paras dentes et ventrem?
Credere in eum, hoc est manducare panem vivum.
Qui credit in eum, manducat eum. » Item Augustinus
in psal. CIV: « Panis coeli est assumptum corpus
Agni quo nos reficimur in Ecclesia, sicut illi
refecti sunt manna. »
Nec solum comparatur sacramentum corporis
Christi caeteris sacramentis consignificando, sed et
in corpore Christi aeternaliter non permanendo.
Quamvis enim panis substantia mirifice, ut dictum
est, in corpus Christi conversa esse credatur, forma
tamen in sacramento remanens, non in corpore
Christi manere perpetualiter, sed post hanc vitam
omnino desinere creditur, sicut et caetera sacramenta.
Cum enim scriptum sit: Panem angelorum
manducavit homo [(Psal. LXXVII, 25)]
, quia eodem
Christo reficitur homo in via credendo, quo satiantur
angeli in patria, eum sicut est videndo, cum
eodem fruuntur ut vivant sine sacramento, quo et
nos ne moriamur cum sacramento: quando erimus
sicut angeli Dei, nunquid eum quem angeli sine
sacramento vident revelata facie sicut est videre
poterimus, nisi ablata umbra sacramenti? Quomodo
enim facies sua vel nostra erit revelata, nisi omnis
veli umbra rejecta, et nos appareamus filii Dei,
quod sumus, et ipse nobis appareat quod est, sicut
est Deus? Frustra oraremus, ut quod nunc specie
geritur, rerum veritate capiamus, si ibi etiam hujus
sacramenti haberemus umbram, ubi facie ad faciem
sicut est videre speramus Christi gloriam. Quae
enim remuneratio esset nobis in alia vita, si umbra
sacramenti contegente, veritas gloriae Christi nunquam
nobis fieret manifesta? Unde Ambrosius in